Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LII. , S. 374
LII.
Dum ergo, quadam nocte dominica, post matutinos, aliis exeun- tibus, inecclesiaprecibusincumberet, Deum instanter rogavit, ut, si ei quod episcopus esset placeret, hoc ipsum ei ostendere dignare- tur. Subitoque soporatus, ut sibi videbatur, vocem de superius au- divit: « Librum vite legi et relegi, in quo nusquam Hucbertum epi- » scopum inscriptum inveni. » Qua voce, quod episcopus esset Deo displicere, vel quod episcopus non obierit, designatum conjecimus; non quod vita eterna caruerit. Nam, ut dictum est, monacus effec- tus de vulnere convaluit; vitamque religiosam diutius ducens, ho nesto fine quievit apud vetus monasterium, sub hoc abbate Lam berto; ibique est sepultus, ut summa prece humiliter postulavit, quia cum ceteris fratribus in Sithiu cenobio sepeliri indignum se adjudicavit.
PARS SECUNDA. — SIMONIS LIB. П. 265
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/9d354320-ef73-4ac8-83b0-4476f6a9bed6/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success