Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXI. , S. 189
LXI.
DE CUNTBERTO MONACHO.
Sub hujus abbatis tempore, exoritur quidam tirunculus mox futurus monachus hujus ecclesiae, Guntbertus nomine, pâtre Goiberto et matre Ebertruda; cujus laus et sapientia ita hactenus in omnium nostrorum versatur ore, acsi presentaliter in vivo teneretur corpore et mérito. Nam monasterii hujus libraría, quae pene omnia vetustate
erant demolita, quoniam peritus eral scriba, propria renovavit indus tria. Insuper et alia adauxit librorum volumina, ex quibus duo sunt antiphonarii, quos ipse propria manu conscripsit; et alteram sancto Audomaro, alteram vero sancto Winnoco concessit. Scripsit et ter- tium, quem lucidiori opere elucidavit; cujus initium, et in carmine majorum sollempnitatum, aureis litteris mirifice decoravit; quern, quia eligantiorem vidit, sancto Bertino contradidit. Descripsit et compotum, quem et nobis concessit habendum ; insuper et alia, quœ si hie scribantur, videbuntur esse superflua. Hie autem, in primeva juventute, a patre Romam ductus, ibique sancto Petro oblatus et ab Eugenio papa est clericatus. Quem pater exinde domum reducens, in hoc monasterio Sithiu sancto Petro sanctoque Bertino monachum optulit, locumque istum hereditate sua nobiliter hereditavit. Con cessit namque ad jam dictum monasterium Sithiu, monasterium quoddam quod ipse in proprietate sua constraxerat, nomine Stene- land, ad quod omnem ejus hereditatem Salvatori Domino, in cujus nomine eundem construxit monasterium, perpetua íirmitate delegavit. Haec sunt autem nomina villarum quas predictus Goibertus, Gunt- berti prefati pater, pro elemosina sua ad basilicam Domini Salvatoris - in Stenelant contradidit : In Ricolvingeem, Hisdenne cum mancipiis; in Henrikengehem sive Milnom, et alio Henrekengehem, Ebresen- gahem; in Winningahem; in Curmontium; in Sinningahem; in Okkaningahem; in Hostede; in Lampanesse; in Simpiaco; in Bor- theem; in Reka; in Strate; in Hemmanvvil; in Kiltiaco; in Hedenes- berg; in monasterio mansum hortumque; in Ariaco similiter; in Tarwana mansum; in Quentvico similiter. Item quœ ab aliis ad eandem basilicam sunt concessae : In Kessiaco et Squerda; in Wesa- rinio; in Vostringe; in Tingriaco; in Wilere; in Mellingasele; in Loclesse; in Lonastingahem; in Gruonomberg; in Dagmaringahem. �?ж�? omnia prefatus Goibertus et filius ejus Guntbertus, partim ex eoram hereditate, partim aliorum donatione, ex ipsius tarnen Gunt- berti adquisitione, ad basilicam Domini Salvatoris in Stenedland, firmissima tradiderunt donatione, et ipsam basilicam atque por
PARS PRIMA. —FOLQUIM LIB. I. 81
lam1 monasterii Sythiu, ad eorum elemosinam faciendam in pau- peribus et peregrinis, promptissima concesserunt volúntate. Quœ omnia in locis suis cum de elemosina loqui cepimus, cum cartis suis, Deo favente, describemus.
'Ad portant. Cod. Aud.
EXPLICIT UBER PRIMUS.
LIBER SECUNDUS. i.
DK II I GONE ABBATE.
Abbate autem Fridogiso migrante a seculo [sui regiminis anno quarto décimo], Hugo venerabiüs, fdius Karoli regis magni et frater Hludovici cesaris, in abbatia successit, anno incarnationis Domini dcccxxxiiii. et prefati regis Hludovici xxi. Qui, anno regiminis sui 11. predictum regem adieus, rogavit haec ab illo regia auctoritale firmari, quae antecessores sui Francorum reges regalibus privilegiis prefato Sitbiu monasterio visi fuerant confirmasse. Quod rex excellentissi- mus tarn prompte adimplevil, quantum et rogantem prae antecessori- bus, utpote fratrem corde tenus fraternali caritate dilexit.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/bf77cffc-33d1-43a6-8de4-1888b16fa88e/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success