Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXIII. , S. 249
LXXIII.
DE MORTE BALDUIN! AKBATIS.
Balduinus [Calvus] autem, comes et abbas monasterii Sithiu, ambitum castelli circa monasterium sancti Bertini construxit, et per ministeria disposuit; et post haec [ut brevius ejus facta perstringantur, plus abstulit ecclesie quam dédit; et hactenus de dampno a se per- petrato sentient monaci presentes et futuri. Postquam autem annis
18.
decern et septemsolo nomine prefuisset] egrotans, obiit, anno Verbi incarnati dccccxviii., un. idus septembris. Cumque corpus ejus pars aliqua militum in Sithiu monasterio, juxta patrem suum [Balduinum Ferreum], vellent tumulare, uxor ejus, nomine Elftrudis, cupiens cum illo pariter in uno cimiterio concinerari, Gandavo, in monaste rio Blandinio, fecit tumulari. Necdum enim licitum erat cuiquam feminarum sancti Bertini ingredi monasterium, nefasque putabatur si vel ecclesia? aliqua furtim subintrasset atrium1.
Markam vero ejus filii ejus inter se diviserunt; et Arnullus, qui major natu erat, Flandriam; Adalolpbus vero civitatem Bononiam et regionem Taruennicam, pariterque sancti Bertini suscepit abba- tiam. Cujus amorem, quantum circa eundem locum habuit, testan- tur qui adhuc supersunt, qui eum fine tenus cognoverunt.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXXIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/c0d02592-6198-4076-9a06-0a29d668b7ba/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success