Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXXVI. , S. 394
LXXXVI.
Pater vero Lambertus, ut sapiens, in die bonorum non immemor malorum, metuens Romanorum cupiditatem et inconstantiam, Clu- niacensium vero in re perficienda piurimam constantiam, et sibi et posteris per multos quesivit internuntios a Cluniacensibus pacis concordiam. Quam recusantes, cum abbate suo Pontio, Romam pro- ficiscuntur, non tam nostri causa, quam pro recuperanda apostólica gratia. Qua vix reddita, dum abbas, infra palatium, in quodam cena- culo residens, cum suis tractaret de nobis, subito cenaculum ceci- dit, et unum morte contrivit; alteriusque coxa ita confracta, ut ad hospitium manibus famulorum deportaretur : ceteri vix evaserunt. Quod plerique pro miraculo habentes, dixerunt sanctum Bertinum pro suis injuriis illud dejecisse. Nilque ad votum consecuti, ne om- nino rubore perfunderentur, litteras emunctorias ulcunque adquiren- tes, quibus abbati Lamberto precipiebatur ut de professione Cluniaci facta responderet, aut prefixo die se apostolice presentaret potentie, reversi sunt Cluniacenses; sed noster abbas, auxilio Cononis, legati Francie et cardinalis, nobis valde amici et familiaris, has debilitavit litteras.
LXXXVIL
Videntes autem nostri adversarii se undique impares esse, et a multis de improbitate sua sibi derogari, simulavere se concordiam suscipere velle. Cujus rei gratia, pater Lambertus, cum Jobanne pre- sule, Cluniacum venerunt; factumque est ut, cum illi tempus redi- mentes meliores expectarent dies, noster quoque abbas, si aliud non posset, pacem tantum in diebus suis acquireret, fucata potius amicitia quam vera, invicem reconciliarentur. Goncessisque illi monachis, quos prius habuit, ad nos, cum favore adquisite libertatis, rediit, futurum ut post ejus obitum, que pacificata videbantur, in chaos reverterentur
PARS SECUNDA. —SIMONIS LIB. II. 285
antiquum. In vita tarnen ejus, ecclesia in prístino statu permansit. senio delabente, omnia interius et exterius paulatim defecere.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXXXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/c14eef2f-4645-4c94-8dc5-e54632c49521/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success