Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XC1X. , S. 404
XC1X.
EXEMPLAR LITTERARUM CALIXTI PAPE AD JOHANNEN, MOR1NENS1ÜM PRESELEM.
«Kalixtus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Jo- hanni, Morinorum episcopo, ealutem et apostolicam benedictionem. Beati Bertini monasterium, cum omnibus rebus et possessionibus suis, ad romane jus ecclesie pertinere, fraternitati tue credimus esse notissimum. Qua in re bona ejus, que antiquitus cognoscitur possedisse, decreti nostri pagina coniirmavimus. Tue igitur dilec- tioni rogando, mandamus ut omnia bona ejus manutenere ac defen deré-studeas, et presertim ea que predecessorum nostrorum sunt privilegiis confirmata; satagas eciam , et firmiter in posterum teneas, ut abbatis erogatio penes Alchiacum de prefato monasterio fiat, et inde electo, sine occasione aliqua, manum benedictionis impo- nas, quatinus et nos beati Petri filios pro amore nostro a te am- plius diligi cognoscamus, et tu a nobis gratiarum merearis accipere actiones.
« Datum Laterani, ш° kal. aprilis. »
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XC1X. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/c5f84343-acb7-4c91-bb25-60e263355e9e/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success