Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXXI. , S. 316
Current repository:
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXXI. , S. 316


XXXI.
EXEMPLAR CARTE EPISCOP1 NOVIOMENSIS DE ALTABI DE CALMUM.
« In nomine sánete et individué Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Rabodus, Dei gratia, Noviomensium episcopus, omnibus hic et ubique ûdelibus. Cum nobis, fratres karissimi, sit cognitum sánete Dei ecclesie cultores ad honorem ecclesiastici ordinis exal-' tandum fideliter élaborasse, nos, eorum successores, dignum est ip- sorum sequi doctrinara, et, in quantum possumus, sanetam ampliare ecclesiam. Horum igitur informatus exemplo, donmo Johanne ah- bate, fratre vero Gerardo, ejusdem moñaco, intercedentibus, ecclesie sue, saneti scilicet Bertini, ad monacorum usum, altare de villa, que Calmunt in Valles dicitur, Baldrici archidiaconi, nostrorum clerico- rum consilio, sub personatu perpetuo tenendum concessi; tali qui- dem conditione, quod, unaquaque persona decedente, aliam predicti saneti abbas seu monaci Noviomensi episcopo présentent personam, cui ipse episcopus ejusdem altaris persona tum commendet; persona vero restituía quinqué tantum solidos episcopo, seu ejus archidiá cono, tribuat, et unoquoque anno, in festivitate sancti Remigii, pro respectu altaris sibi commissi, tres eis similiter soUdos solvat, et ad eorum sinodum celebrandam veniat; sicque ab omni exactione li bera permaneat. Quod ne quis violare présumât, sub anathemate interdixi, ac canonice confirmatum supradictis monacis delegavi.
• Signum Rabodi, Noviomensis episcopi. Signum Baldrici, archidiaconi. Signum �?екем am , decani. Signum Roberti , decani. Signum Petri , cantoris. Signum Gerelmi. Signum Widonis. Signum Gerabdi, can- cellarii.
« Actum Noviomi vn° idus decembris, anno incarnationis domi- nice millesimo nonagésimo tercio, indictione prima, régnante rege Philippo, Rabodi episcopatus vigésimo sexto. »
PARS SEGUNDA. — SIMONIS LIB. I. 207
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XXXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/cdef085d-ed4d-4f29-a780-faf47e5dcd52/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success