Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. X. , S. 440
X.
DE OB1TU DOMM LEONIS ABBAT1S, ET EJUS SEPULTURA.
Tandem, ubi tempus mortalitatis debitum solvendi advenit, eccle- siasticis munitus sacramentis, abbas pie recordationis in fide sánete ecclesie migravit a seculo, mense januario, altera conversionis sancti Pauli apostoli, anno sexagésimo tercio. Cujus corpus, vestimentis monacalibus indutum, fratres sepelierunt ante altare sacelli sánete Marie, quod ipse, post incensionem, restauraverat et ampliaverat; et cum báculo paslorali addiderunt, ad ejus factorum memoriam, virgultum unum palme transmarine, simile illis que portantur in die Palmarum ad processionem, que ipse secum detulit in reditu itineris Iherosolomitani. Sub capite item suo, quod reclinatum est, in parvo loco lapideo scripserunt : hic jacet leo abbas. In hac forma ego bee scribens intuitus sum, tempore domni Anthonii abbatis, cum, ejus jussu, pavimentum predicti sacelli ad altitudinem pedis elevaretur, et graduslapidei ante altare fièrent, postquam in sepulcro annis trecentis quadraginta quinqué jacuerat. Ut autem inventum fuit, sic ex integro dimissum est. Illo tempore etiam inventa fuerunt ossa abbatum Lamberti et Simonis in suis monumentis.
Epitaphium Leonis abbatis est tale:
■
Virtus Sampsonis mel sumpsit in ore Leonis,
Quod non a misterio posse carere scio; Sic quoque dum moritur noster Leo, mel repcrilur
Ejus in ore jacens, atque sapore placens. , Nam, si perpendas mores patris atque sequendas
Ejus virtutes verbaque, mella putes.
PARS TERTIA. — CONTJNÜATORES SIMONIS. 551
О darum stemme, de quo te, splendide gemma,
Et decus abbatum contigit esse satum! Qui dum templa, domos regales, horrea, promos,
Multaque mira struis, proh dolor ! ecce ruis.
Ante diem februi sexta suprema tui '.
Ejus memoriam habere debent Sithienses in sécula, retribuentes ei orationum suffragia, qui multa, ut apparet, in libértate ecclesie adquirenda, in amplificandis possessionibus, in diversis domus Dei ornamentis, vel aliis pluribus modis tribuit benefitia.
Anno Domini MCLViii., quinto ante obitum predicti abbatis, obiit Milo, Morinorum episcopus, nomine et re bonus; cui successit Milo, archidiaconus, canonicus Sánete Marie de Bosco. Carte que tempore predicti abbatis de acquisitis vel commutatis possessionibus facte sunt, penes nos habentur; quás, cum longum sit per singula recitare, hec sufficiat summatim commemorare.
Anno siquidem incarnati Verbi quinquagesimo quinto, privilegium 27 jan aeeepit exemptionis nostre a conventu Cluniacensi, et confirmationis omnium bonorum nostrorum et libertatis ecclesie, sie ineipiens: « Adrianus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Leoni, » etc. «Justicie et rationis ordo, » etc. Signatum in fine cum circulo, in cujus circuitu scribitur, « Oculi mei semper ad Dominum; » et in medio dicti circuli : « Sanctus Petrus. Sanctus Paulus. Adrianus papa iiiitUí. » Hujus privilegii multi annumerantur testes.
« Datum Beneventi, per manum Rolandi, sánete Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii, sexto kalend. febrdarii, indic- tione iinta, incarnationis dominice anno quo supra, pontificatus vero domni Adriani pape iinti anno secundo. »
Ab eodem pontífice impetravit adhuc tria privilegia; item a Theo- derico comité privilegium de commutatione ville de Hencin ad quamdam berquariam in Ramscapple; item ab eodem, de terra empta a Johanne Raspei; item de terra Trudbaldi de Aldenborg, et de quadam terra in Gistella; item ab Arnulfo, Gisnarum comité, Scilicet : Dies sexta ante diem prim am februi fuit suprema tui.
4a.
quod liberi sumus a theloneo apud Gisnis1; et alia plura in nostra
thesauraria conservata.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) X. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/ceb87c7f-a452-434c-b174-fb337eb075da/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success