Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXVIII. , S. 244
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXVIII. , S. 244


LXVIII.
QLA1.ITEK POST �?Ж I.OCLS ISTi: IN I.AICALI RED ACTUS EST POTEST ATE; KT DE МОПТЕ
FOLCOMS AnCHlEPISCOPI.
Post mortem autem Rodulfi abbatis, Balduinus1, inclitus marchisus |Flandrie, Bolonie, Ternensis etiam comes], abbatiam tenere ges- tiens, regem [Francie] adiit, deprecaturus, si id quoquomodo posset toxqueri, abbatiam Sitbiensis cœnobii sibi concedi. Quod audientes [jamdicti sancti loci] monachi, Grimbaldumquendam, ex ipsis raona- chum [sub Hugone, venerabili abbate duodecimo pre dicto, vestitum, gratia et honore dignum], ad regem dirigunt, id omnimodis, si pos set, consilium toto conamine evacuandum. Quo proficiente, obviam habuit eundem comitem, quo tenderet requirentem. Cui, cum res- pondisset se regem expetere velle, indicavit ei se regia donatione abbatiam adquirere posse, si monachorum voluntas in hoc non vide- retur contraire; se quoque obnixe petere, ne eum ex hoc vellet impediré. Talibus in verbis discessum est. Grimbaldusque, via qua ceperat, pervenit ad regem; repperitque ibi venerabilem Folconem, quondam Sithiensis cœnobii abbatem, tunc vero gloriosum Remorum archipresulem. Cui cum, ex monachorum verbis, intimasset omnes unanimiter ante locum velle deserere, quam sacer locus sub laicali redigeretur potestate, postulavit, in Dei omnipotentis nomine, ut expeteret régi ne hoc sub ejus regni permitteret fieri tempore, quod ab antecessoribus nunquam videbatur factum esse. Quod audiens archiepiscopus Folco, condolens petitioni ejus, memorque antiquae dilectionis circa eundem locum, una cum ipso Grimbaldo ad regem veniens, verba monachorum intimavit, et, ne laicus monachis super- poneretur, omnimodis expoposcit. Rex autem, annuens ejus petitioni, per fratrum electionem, eidem Folconi abbatiam demum commisit regendam [qui annis quatuor strenue rexit, reparans monasterium,
1 Balduinus II, cognoniine i^alvus.
PARS PRIMA. — FOLQUINI LIB. II. 155
sub Rodulfo abbate, tempestate consumptum. Ejus tempore, Clunia- cum fundatur]. Haec ei ergo causa seminaria fuit odii, inter eundeni Folconem, episcopum etabbatem, et inclituni Balduinum, marchio- nem; et haec inimicitia vim annorum fere occupaverat tempus, donee prefatus comes Balduinus [scelus quod animo conceperat evomeret, ut] quendam militem suum, nomine Winemarum, ad regem Karolum puerum, qui tunc regnabat, pro haç eadem causa dirigeret, et ut episcopi animum placaret, et ad consentiendum id, si quo modo posset, inclinaret. Cumque episcopus in sua, ut ceperat, sententia perduraret, seque dejeraret nullo modo consentiret ut laicus [contra sanctorum canonum statuta] jam dictae dominaretur ab- batiae, isdem Winemarus, cum ira reversus, et quia haec Compendio palatio acta erant, tetendit insidias episcopo Remis revertenti. Epi scopus autem hujusrei ignarus, cum illiccum paucis advenisset, pre- dictus [ minister maii] Winemarus, super eum cum magnaferocitate irruens, non veritus justitiae nec pertimescens iram Dei, quod au- ditu est etiam horribile, episcopum lancearum interfecit punctione, anno dominicas incarnationis dcccc, xv. kalend. julii, feria HI., bora vi. [Ecce qualiter, pro ecclesie Sithiensis tuitione, cultor vinee Do mini cadit, libans Salvatori animam jungendam sanctorum choris in perhenni gaudio. Cujus venerabile corpus assumenles, Remis, in ecclesiam almi Remigii presulis, honorifice sepelierunt.] Quod nefas inauditum ilico difamatum est per regiones cunctarum provincia- rum, nec potuit lateri Romae, cunctarum urbium dominas. Unde et apostolicus ipsius sanctae Romanee ecclesiae1 predictum Winemarum apostólica auctoritate vinxit sub anatbemate, scribens et ad episcopos cunctarum provinciarum, ut eodem modo dampnarent tanti homici- dii reum ; quod et ita constat factum. Isdem autem Winemarus [dob minister], in cordis sui duritia perseverans, se minime reum cepit excusare; assercbat enim se hoc pro senioris sui fidelitate patrasse, et iccirco fine tenus in ipso permansit anathemate. Balduinus autem , post haec, abbatiam optinuit regia donatione.
1 Suppl. minister, aut aliud ejusmodi
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/d214e086-c94f-4475-b8a6-7da1cd71397a/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success