useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)  XXVII.
Signature:  XXVII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXVII. , S. 157
 


Current repository
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXVII. , S. 157

    Graphics: 
    x

    XXVII.

    EXEMPLAR EJUSDEM PBIVILEGII'.

    « Theodericus rex Francorum. Quem divina pietas sublimât acl regnum, condecet facta servare parentum : precipuo quae compendiis ecclesiarum aut locis sanctorum, a regali dementia, pro aeterna retri- butione, probatur esse indultum, oportet conservare in oevum. Igitur cognoscat magnitudo ac utilitas vestra, venerabilem virum Erkenbo- dum, abbatem de monasterio Sithiu, per missos suos dementia? regni nostri detulit in notitiam, quod tritavus'2 nosier, Theodericus, quon dam rex, per preceptionem suam, sua manu subscriptam, antecessori suoBertino, quondam abbati, vel predicto monasterio Sithiu, tale beneficium concessisset, utquod infra fisco nostro, ubi et ubi, in quas- cunquelibet pagis vel territoriis, comparatum babebat, aut inantea ad comparandum invenire poterit, vel quod boni homines Deum timentes, pro animabus eorum, ad suprascriptum monasterium de- derant, aut inantea dederint-, hoc habuisset concessum; et quod de fisco nostro comparatum habebat, aut inantea comparasset, prêter illam terram unde opera Carpentaria exeunt, hoc habuisset indultum, ut nulla judiciaria potestas nullos redditus terrae пе�? nullas func- tiones publicas eidem, ob hoc, exigere aut exactare vel requirere non deberet. Unde et ipsam preceptionem jam dicti tritavi nostri se pre manibus habere ex hoc affirmavit, et nobis in presentí earn ostenditad legendum; et ipsa beneficia concessa, de eo tempore usque nunc, asseruit esse conservata. Sed, pro firmitatis custodiam, petiit celsitudinem nostram, ut hoc, circa ipsum locum sanctum, pro nostris deberemus confirmare oracuhs. Quod nos, propter nomen Domini et reverentia ipsius sancti loci, gratanti animo ita prestitisse et in om nibus confirmasse cognoscité. Precipientes enim, ut quicquid constat suprascriptum tritavum nostrum Theodericum, quondam regem, de ipso beneficio, sicut superius est comprehensum, prefato Bertino vel

    1 Apud Mabill. De rc diphm. p. Gog. "' Emend, ptvavns.

    ad suprascriptum locum sanctum, pro augmento mercedis suae, con cessit, et, de eo tempore usque nunc, recto tramite fuit conservatum; ita et inantea, inspecta ipsa prcceptione predicti principis, sicut per eadem declaratur, ita et inantea per nostrum preceptum plenius, in Dei nomine, sit confirmatum, sub eo ordine, circa ipsum Erkenbodum abbatem, vel ad ipsum monasterium suum Sithiu, omni tempore, ipsa beneficia sint concessa, et in omnibus valeant esse conservata; et nullam refragationem nec ullum impedimentum a judicibus pu- blicis exinde quoquam tempore habere non pertimescant; unde et ipsa congregatio, pro stabilitate regni nostri vel pro salute patriae, Domini misericordiam jugiter exorare delectet. Et ut haec auctoritas firmior babeatur, vel perhenniter in omnibus conservetur, manus nostrae subscriptionibus ea subter decrevimus affirmare.

    * Signum gloriosi domni Theodeiuci.

    « Data quod facit novemb. dies decern, anno I. regni nostri, Confelentis castro.

    «Ego Conradus, jussus, recognovi et sub- scripsi. »

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.