Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LI. , S. 180
LI.
TRADITIO LEBDRCDIS DE GISNA.
Anno quoque insecuto1, in mense octobrio, quaedam vidua, Leb- drudis nomine, tradiditprefato abbati, admonasteriumsuumSithiu, omnem rem suae proprietatis in loco nuncupante Gisna sive Totin- getun, in pago Bononensi; expetiitque, pro beneficio, a jam dicto abbate, rem monasterii sui in ipso pago, id est bunaria и, in loco nuncupante Etloum, in hœc verba.
LI I.
EXEMPLAR.
net. « Domno magnifico in Christo patri Nanthario, abbati de monas terio Sithiu, quod est constructum in pago Taruuanense super fluvium Agniona, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli atque An dre« seu sancti Martini et sancti Bertini, vel plurimorum sanctorum martirum et confessorum; congregationi etiam ipsius sancti loci. Ego Lebtrudis vidua, cogitans ob amorem celestem vel pro abluendis facinoribus meis, mihi complacuit ut aliqua munuscula meae parvi- tatis Domino conferre deberem, quod ita et feci. Ergo dono omnem rem meae proprietatis in loco nuncupante Gisna sive Totingetun, in pago Bononensi, super fluvium Vuasconinga wala, hoc est, mansa cum casa vel casticiis, edificiis, pratis, pascuis, terris, perviis et wa- driscapis, vel quicquid ibidem aspectum vel subjectum esse videtur: et mea legitima fuit possessio vel dominatio, cum re inexquisita ad integrum. Haec autem omnia superius comprehensa ad prefatum mo nasterium per hanc paginam traditionis dono, trado atque transfirmo perpetualiter ad possidendum. Pro qua vero donatione et vestra pietate, expetivi a vobis terram aliquam monasterii vestri, in loco
'Id est 807.
PARS PRIMA. — FOLQUINI LIB. I. 71
nuncupante Ecloum, in ipso pago Bononensi, hoc sunt, bunaria н ; in ea vero ratione, ut ipsas terras ego et tres infantes mei, bis nominibus, Hildeberta, NidlebusetErpsuvid, dum advivimus, pro vestro beneficio, ad usum frucluum possidere debeamus. Unde quoque, pro eodem usu, annis singulis v ad festivitatem sancti Audomari, kal. novembr. pensas duas de formaticis transsolvere debeamus; et non habeain pontificium ipsas res alienare, nisi tantum pro beneficio vestro ad usumfructuum excolere debeamus ; et, post nostrum omnium obitum, ambas predictas res rectores monasterii vestri presentaliter perpetua portione potiantur. Si quis vero, quod fieri minime credo; si egomet ipsa aut ullus de heredibus meis, seu quislibet ulla opposita persona, quae contra hanc donationem venire voluerit, aut infringere pre- sumpserit, iram Dei atque prescriptorum sanctorum incurrat, et ab universali fide excommunicato appareat; et insuper, distringente fisco, auri untias vi, argenti pondera multa componat, et quod repe tit evindicare non valeat : sed presens epistola omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa.
«Actum Gisna villa publice, quando fecit mensis octobr. dies xi, anno XL. regni, et octavo imperii domni nostri Karoli piissimi impe- ratoris augusti.
«Signum Lebdrudis, viduas, quae hanc donationem fieri rogavit.
«Signum Madalgeri. Signum Odilonis. Signum Ingelberti. Signum Bertlandi. Signum Vlendelgeri, centenarii.
« Ego Güntbertüs , sacerdos, scripsi et subscripsi. »
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LI. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/dae311c6-2936-4847-9d36-a0e43b082e30/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success