Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXXVII. , S. 219
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXXVII. , S. 219

XXXVII.
DE BESTACRATIONE MONASTERII, ET DE ILLESO CASÜ CUJUSDAM CAUPENTAR1I.
Post discriminis preiati liberationem, fratres ejusdem cœnobii convenientes, communiter tractaverunt uttecta ecclesiarum caetera- rumque officinarum pleniter resarcirent. Quod, sicut summa devo- tione est inchoatum, ita velocius quam putabatur, Deo adjuvante, pulcherrime est perfectum; ecclesiaque sancti Bertini celerrime extitit, miro opere, plumbo cooperta. Sed et turillae ipsius mirac magnitudinis mirabilisque fabrica?, studuerunt edificare. Cujus lon- gitudo consistentis in terram acquabat altitudinem culminis ec- clesiae cui superponendum erat : nee mirum; tristega enim [ hoc est tricameratio ipsius] tribus ordinibus facta erant, excepta summa claxendice. Itaque ecclesiae suppositum cum triumphale sanctae cru- cis desuper erigeretur signum, unus artificum, nomine Bertus, stans desuper, arripuit malleum, et quasi gratulabundus pro ap- propinquata pene consummatione tam miri operis, ictum veluti jactanter longius incaute jecit, sed, heheu! resiliente rota et qua- tiente, vacillans pedibusque lubricans, de tanta altitudine preceps terra tenus venit. Sed, mirum dictu, mirabilius miratu, nullam lesio- nem passus, quinetiam risibile et plausibile responsum accurren- tibus, et aquam sibi pro refocillatione offerentibus, sine doloris anxietate protulit, dicens se jugiter potius velle sitim vino restrin- gere quam aqua, пе�? oblato tunc egere limphae liquore. Artifices autem, hac de causa, nedum dicamus animati, verum et roborati, inchoatum opus expleverunt constantes et leti; пе�? extitit dubium alis intercessionum beati patris Bertini, cui servivit, hune fuisse de- portatum.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XXXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/dc60be6d-b844-4993-9ddd-ce012c866ae6/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success