Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXX. , S. 389
LXXX.
Quo mense aprili migrante, abbas Hugo, sánete recordationis, eodem anno precedentem ad Deum subsequitur. Cujus obitus tali miraculo illi prenunciatur. Quidam ruricola, in proximo terram co- lens, prope se pre oculis vidit quasi quamdam connivantium multi- tudinem transiré. Quem dum unus ex transeuntibus interrogaret, cujus terra esset, respondit sancti Petri, Hugonisque, abbatis Clunia- eensis esse. « Mea, inquit, terra est; meus est et abbas. Sed vade, die « ei ut instet operi bono, quia finis vite imminet ei de proximo. » Homo paruit, dictum non tacuit, mors in brevi evenit, veramque visionem esse probavit. ,Unde conjectum est ab audientjbus bujus- modi mandato sanctum Petrum rustico apjparuisse, sanctique viri obitum prenunciasse. Qui cujus sanctitatis fuerit, gesta vite ipsius a nonnullis studiose conscripta satis declarant; quantave dignitatis
1 De monasterio AfDigemensi, Aßing- uno müliarí Mosto vel circiter, conf. Gall, hem, in finibiis Brabnnliœ et Flandriae, Christ, t. V, col. 36.
prerogativa, quibus operibus, qua religionis excellentia intus et ex- trinsecus creverit sub eo Cluniacus per annos fere sexaginta, quibus abbatisavit, memoria ejus, que in generatione generationum bene- dicetur, in eternum fixum habebit.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXXX. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/f3f11eb3-0b4a-416b-b33b-be9ebb8b7384/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success