Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXVII. , S. 459
XXVII.
QUALITER ABBAS NOSTER CONCILIO LATEBANENSI INTERFUIT, ET DE PRIVILEGIIS AB EO
IMPETRATIS.
Anno sequenti (mclxxix), Alexander papa tertius, Lateranis resi- dens, generale a cunctis mundi partibus concilium evocavit, ubi et abbas noster cum reliquis affuit; ibique, tempore concilii, honeste conversatus, inter alia que a domno papa impetravit, litteras commis- sionis ad Morinensem episcopum, et comminatorias ad Philippum, comitem Flandrie, de decima alletium acquisivit. Regressus itaque ad propria, quia sciebat omnia per Flandriam ad nutum comitis fieri, cum litteras apostólicas eidem presentasset, comes illos de Gravelingis et omnes maritimos de Broburgensi castellana, et de comitatu Boloniensi, cujus tunc temporis dominus erat, utputa tu tor Ide comitisse, neptis sue, illos de Calesio et Petressa convocavit, suadens eis et imperans ut apostólico mandato parèrent. Quod illi audientes, ut turba in conturbationem labi facilis, tumultuóse res- ponderunt a seculo non esse auditum aliquos decimam alletium exigere, hoc omnino fieri non posse, melius velle mori quam in hujusmodi subjectionem se paterentur redigi. Illi vero pruden- tiores qui erant, favorem comitis secreto promissionibus sibi con ciliare studebant; alii terribiles minas effundebant, quod monachos prius occidendo decimarent, quam monacis decimas alletium per- solverent. Sic abbas illo die nichil proficiens, tristis et quasi des- perans abcessit, nonnullis eciam de nostris ei tacite subsannantibus et dicentibus: « Unde hoc Simoni, ut melior omnibus predecessoribus «suis, venerabilibus viris, esse vellet, qui nunquam tale aliquid « exigere voluerunt, cum multo majoris potentie, religionis et scientie « essent ? »
Propter hoc tarnen ab incepto opere non destitit, sed, memo- rans vulgare proverbium, quod ad primum ictum quercus non cadit, iterum per litteras et mediatores, maximeque per virum religiosum
Gerardum de Mescimis, comitis consiliarium, precibus etpromissio- nibus, eumdem comitem attemptat, se suaque omnia ei exponens, tantum ut ecclesiam in suo jure juvaret et manuteneret. Hinc conies erga humiles et sibi subditos misericordie semper visceribus ha- bundans, ad humilem abbatis instantiam, litteras illis de Calesio, qui pertinatiores erant, fieri jussit, mandans eis voluntatem suam esse, ut cum ecclesia sancti Bertini pacem debeant faceré. Has lit teras cum duo monachi, Stephanus, tunc temporis hospitarius, et Willelmus de Dringham , illis de Calesio attulissent, populus effrenis et furibundus noluit expectare ut mandatum domini sui audiret, nec intelligere ut benefaceret, sed, currentes ad arma, monachos occidere voluerunt. Qui rugientes in templum, seseque illic prout melius poterant concludentes, diem extremum vite sue adesse puta- bant, nil nisi horam mortis prestolantes; altero eorum coram al tan prostrato, altero super altari sedente, et inter brachia ymaginein sancti Nicolai tenente. Illesi tarnen, per Dei misericordiam, nobili viro Balduino, conestabulario de Ernibinghem, eos conducente, evaserunt. Gognito hoc, comes ultionem tante presumptionis non duxit negligendam, nemine tarnen nominatim inculpato in palam apparente, in omnes culpam deflexit, mulctans eos in pena mille librarum. Inter nos eciam et illos de querela componens, partem unam decime, unde lis erat, nobis, alteram constructioni vel re- parationi ecclesie, terciam pauperibus erogandam assignavit; et, ne nos amplius deberemus exigere, vel ipsi de cetero minus dare, tarn idem comes quam Ida, Boloniensis comitissa, obsides se utrinque constituerunt; decernentes quoque, ut pax firmior esset, ut, sicut nos terciam partem decime habituri essemus, ita in solutione ter cie partis predictarum mille librarum, marítimos omnes juvaremus. Carta de hujus compensationis contractu penes nos habetur, sed nichil nobis hoc tempore prodest, sicut nec alie multe, videlicet Philippi et Ide, Willelmi, Remensis archiepiscopi, et Desiderii episcopi.
PARS TERTIA. — CONTINUATORES SIMONIS. 551
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/f5f08866-774e-49e8-a8f0-c70a40ad1def/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success