Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. IV. , S. 322
Current repository:
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. IV. , S. 322


IV.
Statuto die igitur, omnis congregatio adunata, presul quoque Pa- risiacensis, Goiffridus nomine, qui his in partibus tunc temporis mo- rabatur cum suis, clerici eciam sancti Audomari, cum quibusdam cciam nostri ordinis fratribus, ad substituendum abbatem venientes, dum in capitulo assiderent, cunctis intente audientibus, prior ré capitulât omnia. Cunctis, ut dictum est, repetitis per ordinem, electioni assentiunt omnes et favent. Nec mora consurgit ille noviter electus; veniamque petens, et indignum se clamitans, onus prece ré cusât, sed recusando non impetrat. Tandem velit, nolit, licet mul- tumrenitens, oneri supponitur, moxque omnium vox, ad Te Deam laudandum, in sublime attolitur; ipseque psallentium chorum, con- sonantibus signis, in ecclesia subsequitur. Sicque omnibus in sua potestate susceptis, virgam tarnen pastoralem non ferebat, nec in principali sede, utpote necdum consecratus, sedebat. Adveniente siquidem sue consecrationis tempore, octava scilicet die pascalis ebdomade, paratis omnibus, cum multa suorum vel militantium manu, Taruennam ad sedem maternam deducitur; ibique a pon tífice ejusdem civitatis Gerardo lionorabiliter, ut decebat, conse cratus, ad sibi noviter commendandam, stipatus multis comitantium copiis, redit ecclesiam.
PARS SECUNDA. — SIMONIS LIB. II. 213
V. .
Nobis interim expectantibus, nuntio precedente, ecce sponsus ve- nit. Exeundum erat obviam ei. Mox niniirum omnis fraterna coadu- natio, amictu succincta niveo, cultuque palliata vario, quasi sponsa de thalamo processit obviam sponso. A qua ille nudis pedibus mul- tumque collacrimans, baculum manibus gestans, susceptus modu- lantium vocibus, altisonis precedentibus, ab episcopo in sede capita nea constiluitur. Ubi finita cantantium modulatione, ab omnibus pacis oscula offeruntur, sicque de cetero ut domnus et abbas hono- ratur. Acta sunt hec anno dominice nativitatis millesimo nonagésimo quinto, anno vero sue etatis tricésimo quarto, prima die aprilis.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) IV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/fa55ff93-bcd2-44a8-adf4-d720e3bea87a/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success