Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. VIII. , S. 438
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. VIII. , S. 438


VIII.
QUAL1TER ABBAS'NOSTER BIENNIO ANTE OBITDM CARUIT VISO, ET DE ÜSCRPATIONE
BERQUABIE.
Ad paterne correptionis, ut creditur, signum, quia in supramemo- ratis exercitiis culpa déesse non poterat, secundo vel parum amplius ante obitum suum anno, corporalium oculorum lumen amisit; quod tarnen, unius anni spatio evoluto, medicinalibus fomentis adjutus, etsi non adeo clare ut prius, per Dei gratiam, recuperavit. Interea, quia, propter defectum corporalem, пе�? interioribus пе�? exteriori- bus, sicut consueverat, intendere poterat, cepit et interius rigor ordinis aliquantulum relaxari, et exterius possessionum gubernatio periclitan. Theodericus enim, comes Flandrie, cum Philippo filio suo, in parrocbia sancti Villebrordi novam villam faceré volentes, magnam berquarie partem, quam Robertus comes, pro anima filii sui Willelmi pueri, qui ante capitaneum altare sepultus jacet, dedit, violenter usurpavit, et usurpatam injuste retiñere et possidere non abborruerunt. At contra, senex Leonius, qui semper in adversis, ut leo fortis, esse solebat et intrepidus, etsi vires resistendi non haberet, in quantum potuit reclamavit. Qui, пе�? labori пе�? etati пе�? corporee infirmitati parcens, comitem adiit, eum constanter arguens et res ecclesie sue toto conamine requirens. Quem comes, tum pro etatis reverentia, tum pro antique familiaritatis amicitia, benigne suscipi
PARS TERTIA. — CONTINUATORES SIMONIS. 329
piens,*cum spe bona domum revertí suasit. Sed, dum reverteretur, in itinere infirmitate correptus, in lectica ad monasterium est de- latus; ubi, post aliquot tempus, lecto decubans, langoris camino decoquitur.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) VIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/faf4e60a-b695-4664-809c-9cc7da51f1e9/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success