Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 229, S. 257
Current repository:
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 229, S. 257

In Dei nomine. Perpetrandum est unicuique, quod evangelica vox admonet dicens: Date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis. Ego Sigifridus cogitavi vitam futuram et aeternam retributionem, ut aliquid de mancipiis meis his nominibus: Pechildis et Liub- war et Zeizaloh, ad ecclesiam, quae est constructa in villa Fishingas1 in honore sancti Petri ceterorumque sanctorum, ubi vir venerabilis Wolfphoto presbyter esse cognoscitur, tradere (volo),b) quod ita et feci; in ea videlicet ratione, (ut) quamdiu ego vixero eadem man- cipia habeam, censum prosolvam denarios VI in quisque anno XI kal. octobris, id est ad dedicationem praefatae ecclesiae. Et filius noster Hratpoto similiter faciat ejusque posteri- tas legitima. Post discessum legitimae posteritatis ad jam dictam ecclesiam revertant perpe- tualiter possidendae. Si quis vero, quod fieri minime credo, si ego ipse aut ullus de here- dibus ac proheredibus meis vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc traditionem venire aut inrumpere conaverit, coagente fisci multa conponat auri uncias Ш, argenti pon dus V coactus exsolvat et quod repetit nihil evindicet, sed praesens traditio omnique tempore firma permaneat cum stipulatione subnexa. Actum Chirihaim* villa publice. Signum f Sighifridi, qui hanc traditionem fieri vel adfirmare rogavit. sig. f Paldvino. sig. fCris- soni. sig. f Ghcirberti. sig. f Gheirleih etc. Ego in Dei nomine Hratbertus conzla- riusc) scripsi et subscripsi. Notavi VIII idus april., anno VI regnante domno Hludowicod) imperatore et sub Er c h an gario comite.
a) Su liest G ol da «t. der Cod. Trad. jedeufalls irrthümllch: „Wolphoto*. h) vvoIo* hm der Tezt Goldasta. Es ist dies* eine ungehräuchliche Formel, während »tradere* für „traderem* nach dem Beispiele mancher andern Urkunden sehr leicht an erklären wäre. Ea ist dieser fehlerhafte Inflnitiv ohne Zweifel ursprünglich ros Uehersehen des Ahktiraungszeichena für „m* entstanden. erscheint daun aher so häuüg, dass er kaum üherall ala unwillkürliches Versehen angenommen werden kaun. Ich lasse ihn daher auch unverändert stehen, wo er „orkommt. c) Die Ahkiirzung „eonal.* wird doch nicht anders aufznlesen sein; s. Гrk. *57. d) „Ulm! wico". G.
Cod. Trad. 142 Xo 233. — Goldast П. 72 n. 81. Neugart L 174.
1 Fischingen, Bezirksamt Lörrach, Grossh. Baden. * Kirchen, ebendaselbst.
Das Original findet sich weder im Stiftsarchiv St. Gallen, noch in der Stadtbibliothek Bremen und muss daher wieder von Goldast verschleppt sein. Der Text ist dem Cod. Trad. entnommen mit Berücksichtigung der Varianten Goldasts.
Das Datum passt genau auf die Epoche vom 28. Januar 814.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 229, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbteiSanctGallen/0648eba6-3100-43f8-a106-39cad5d9a181/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success