Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 37, S. 67
In Dei nomine. Ego Ippo dono adque trado ad monasterium sancti Gallonis, ubi ejus sacrus requiescit corpus, et hoc est quod dono in villa, qui dicitur Nordstati,1 omnia quidquid ibidem visurus sum habere. Et si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de propinquis heredibus meis vel proheredibus, qui contra hanc cartulam tra- dicionis, quam ego spontania voluntate fieri rogavi, veniret aut eam infrangere voluerit, non solum quod ei non liceat, sed damnum incurrat, id est tautum et alium tantum quantum car- tula ista in se continet, et indiscucienti fisco multa conponat, id est auri uncias duas et argento ponduus ШI coactus exsolvat, et si reppetit nihil evindicet, sed presens calcula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum omni stibulacione subnexa. Actum in Wilarresbah* cartula ista facta est, et hi i sunt testes, qui in bresente fuerunt et finna- verunt. Signum Ipponi, qui hanc cartulam tradicionis fieri rogavit. sig. Erlapaldi. sig. ,Zantoni. sig. Morinzani. sig. Altolffi. sig. Paldhohi. sig. Arinperti. sig. Sigimari. sig. Williperti. sig. Tito ni. sig. Waltoni. Ego itaque Elis bresbiter rogitus ab Ipponi hanc cartulam tradicionem scripsi sub die VIII kal. mad., iu anno XIII regnante Pippino rege.
Urk. St. Galle» I. 31.— Abdruck: Cod. Trad. 23 п. 38.
1 Nordstetten, Bezirksamt Villingen, Grossh. Baden (s. Urk. 36). * Weiersbach, Bezirksamt Villingen, Grossh. Baden. Schrift des VIII. Jahrhunderts und.nach meiner Ansicht Original des Elis. Das Datum ist von 752 an gerechnet.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 37, in: Monasterium.net, URL </mom/AbteiSanctGallen/0a3beca9-a703-46d5-9880-1edaa6ef609f/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success