Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 101, S. 124
Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in aeterna beatitudine retribuere confidimus. Ergo ego in Dei nomine Dudo ab amore domini nostri Jesu-Christi et remissionem peccatorum meorum, ut veniam
Karolinger. Karl der Grosse 768(771)—814. 101
delictis meis eonsequi merear in futuro, trado, dono donatumque in perpetuum esse volo ad monasterio sancta Gallo, que est constructus in pago Durogauginse, portionem meam in villa nuncupante, que dicitur Sytynga1 marea, in pago Bertoldesbara, quicquid ibi dem in ipsa marca Sitynga tam de alode parentorum nostrorum vel de quolibet adtracto possedere video, totum et integrum quicquid in ipsa marca ibi aspicit, casa, casalis, mansos, mancipiis, terris arribilis, cam pis, pratis, sil vis et molino I, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, totum et integrum ibi trado atque transfirmo ad mona sterio sancta Gallo tantum, ita ut a die presente hoc habeant, teneant atque possedeant vel quicquid exinde facere voluerint liberam in omnibus habeant potestatem ad faciendum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si nos ipsi, quod absit, aut aliquis de heredibus nostris seu quaslibet ulla opposita persona, qui contra hanc ista traditione infrangere volue rint, iram trinam magestatis incurat et cum suprascripto sancto Gallo ante tribunal Christi deducat rationes; insuper inferat partibus ipsius monasterii cum coginte fisco auro libra una, argento pondera V coactus exsolvat, et quod repetit evindicare non valeat, sed presens hec traditio ista omnique tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa. Actum in ipso monasterio sancto Gallo, datum quod fecit menses aprilis dies XI in anno octavo decimo regnante domno nostro Karolo gloriosissimo rege.
f Signum Dudoni, qui hanc traditionem fieri et firmare rogaverit. sig. Waltharti filio suo consentientem* sig. Buboni filio suo consentientem. sig. Raingero filio suo consen- tientem. sig. Chrodhario comite. sig. Geroldo comite. sig. Birtilone comite. sig. Ber- toldo comite. sig. Amalberto. sig. Sigeberto. sig. Randvig. sig. Waltbert. sig. Bu- tono. sig. Willeberti. sig. Udox. sig. Walther. sig. Pando. sig. Emmolt. sig. Bertger. sig. Autfrid. sig. Adalman. sig. Teodger. sig. Buo. Ego Jacobus diaconus rogatus scripsit et subscripsit.
Urk. St. Gallen I. 92. — Abdruck: Cod. TracL 62 n. 106. Neugart I. 86. Wirtbg. Urkundenbuch I. 32. 1 Seitingen, Oberamt Tuttlingen, Kgrch. Wirtemberg.
Copie, welche in manchen einzelnen Zügen den alten Charakter beibehält, und einzige Urkunde des Schreibers Jacobus. Das Datum ist vom 9. October 768 an gerechnet.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 101, in: Monasterium.net, URL </mom/AbteiSanctGallen/23797e00-9f9e-47c5-b535-5bc0ce7516d0/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success