Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 186, S. 211
Current repository:
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 186, S. 211


Si aliquos ex servientibus nostris a jugo servitutis absolvimus, mercedem in futuro ab hoc retribuere confidimus. Igitur nos Wolfbret et Wingidiu propter nomen Domini et remissionem peccatorum Hamedeoh et pro me ipsam Wingidiu vos Clatamuat, Liutolf et Wolfsind ab omni vinculo absolvimus; ita ut ab hac die annis singulis censum pro vestra genuitate ad coenobium sancti Galli persolvatis, id est I solidum in quo pretio potueritis, similiter et tota proereatio vestra faciat. Et de cetero vitam ducatis ingenuam et tamquam si ab ingenuis parentibus fuissetis proereati; et nulli heredum ac proheredum nostrorum vel cuicumque servitium inpendetis, nisi sub integra ingenuitate vivetis, excepto supradicto censn, muudiburdium vos elegeretis post obitum meum Wingidiu, ubicumque vultis vos laboratis atque laboratum vestrum possedeatis et vitam ducatis semper ingenuam. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si nos ipsi aut heredum vel proheredum nostrorum vel qualibet contra hanc cartulam libertatis ire, temptare vel inrumpere voluerit, sit excommunieatus a sacra sancta altaría et solvat judici publico duplam pecuniam et cartula hec libertatis suum obtineat firmitatem. Facta cartula libertatis in loco et in villa Arcuna1 publice, presentibus quorum hic signacula continentur. Signum Wolfberti et Wingidiu, qui hanc cartulam libertatis rogaverunt. sig. Sigibert. Wolfregin. Ernuli. Wifirhi. Alta. Wolflant. Ruadlant. Maachelm. Lantman. Tristan. Otini. Lantbold. Buaso. Notavi diem venerum in kal. octobris, regnante anuo septimo domino imperatore et Pippino anno primo regnante, sub comite Hodalrihcho. Ego Patacho indignus presbiter rogatus ab Wolfberto et Wingidiu scripsi et subscripsi feliciter pro animas eorum. Ш. St. Gallen I. 74.
1 Langenargen, Oberamt Tettnang, Kgrch. Wirtemberg.
188 Karolinger. Karl der Grosse 768(771)—814.
Original des Schreibers Patacho, welcher jedenfalls identisch ist mit dem Patucho von Urk. 181.
Datum. Der Imperator, neben welchem ein König Pippin vorkommt, kann nur Karl der Grosse sein. Das Kalender- datum passt dann auch genau zu seinem siebenten Kaiserjahre; dagegen stimmt das erste Jahr Pippins nicht, wenn man die Regierung Pippins mit der Theihmg des Reichs am 6. Februar 806 beginnen lässt; s. Böhmer n. 181.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 186, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbteiSanctGallen/2725a717-4ec6-4f83-8e41-62c4ecc6a477/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success