Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 198, S. 223
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 198, S. 223


Cuncto namque Christiano populo assidua consideratione perpetrandum est, quod omnes equaliter atque genera(li)ter divina vox amшonet dicens: Date et dabitur vobis, et hoc quod additur: Date elymosinam et omnia mundantur vobis. Ideoque ego Amalbertus istis divi- nis voeibns conpunctus atque ammonitus trado ad monasterium sancti Galli partiunculam meam, quam me contigit habere in villa, que dicitur Amalkereswilari,1 quicquid arabile est vel quod ad hoc mundari potest; in ea videlicet ratione, ut singulis annis exinde Liut- brantus censíim persolvat, id est unum solidum in quacumque pretio potuerit. Si vero cognatio ejus, que ad officium presbiteri vel diaconi pervenerit, ipsam rem habere voluerint, liceat eis habere et exinde singulis annis censum persolverc, hoc est duos solidos; si vero illa cognatio, que ad ipsum officium presbiteri vel diaconi non pervenerit, sed penitus stirpatur atque eradicatur, tune pleniter ad monasterium revertatur perpetualiter ad possidendum. Si quis vero istam ipsam traditionem a me factam frangere aut corrumpere voluerit, ad phiscum auri uncias 1Ш atque argenti pondera V coactus persolvat atque hoc quod inchoavit nullo ingenio perfiniat, sed hec presens traditio stabilis ac firma permaneat cum stipulatione sub- nodata. Actum in villa, que dicitur Amalkereswilari1 publice, presentibus quorum hic signacula continente. Signum videlicet ipsi Amalberti, qui hanc traditiouem fieri rogavit. sig.Werinberti. sig. Adalberti. sig.Liutberti. sig.Roadberti. sig.Heimonis. sig. Ha- hihhonis. sig. Sickeri. sig. Immonis. sig. Liutkeri. sig. Hiltipoldi. sig. Helmerici.
200 Karolinger. Karl der Grosse 768(771)—814.
sig. Takaberti etMuninci. Regnante domno nostro serenissimo Karolo anno XLV, actum- que est in XVLII kal. jul. Ego itaque Gerb ald us rogatus scripsi et subscripsi. Amen.
Die Zengen sind auf der Rückseite noch einmal aufgeführt, wie öfter.
Urk. St. Gallen I. 196. — Abdruck: Cod. Trad. 123 n. 203.
1 Die Lage des Ortes wird durch Nichts näher bestimmt; doch darf er wohl mit dem Amalgereswilare von Urkunde 157 zusammengestellt und auf Amriswil, Kanton Thurgau, gedeutet werden, wofür auch die theilweise Uebereinstimmung der Zeugen spricht.
Einzige, ausdrücklich von Gerbald geschriebene Urkunde und Original desselben. Das Datum ist vom 9. October 768 an gerechnet.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 198, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbteiSanctGallen/4ad59076-a702-4c31-b9cb-953db0e40f5a/charter>, accessed 2025-03-03+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success