Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 117, S. 142
Current repository:
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 117, S. 142


Ego in Dei nomen Hiltinea) tractans pro anime meae salutem.b) Idcirco talis mihi decrevit voluntas,c) ut aliquid de rebus meis ad monasterium sancti Gallonis condonare deberem, quod et ita feci. Et hoc est, quod trado in pago Prisigauia in loco, qui dicitur Wihtraha,1 id est unam hobam ad ipsum monasterium perpetualiter, et ad Merishusum* 1Ш juchos de culta terra et unum juchum de prato et unam partem vineae similiter statim ad ipsum monasterium possedendum. Reliqua vero omnia, quicquid ego ibidem in Meris husum visus sum habere, volo ut habeat filius mens Irpfinc, excepto sex juhos de agro et duos juchos de prato et una ancilla nomine Altradam cum tres infantes; haec habeat predictus filius extra censum. Reliqua vero omnia, sicut supra dictum est, quod ego in Meris husum visus sum habere, id est terris, domibus, edifieiis, maneipiis, pratis, pascuis, vineis, silvis, aquis aquarumve decursibus vcl quicquid de meo jure ad predictam marcam pertinere videtur filius meus Irpfinc annis singulis ad ipsum monasterium cum censo proserviat, id est aut XX modios curiales inter frumento et segale aut XX siclas curiales de vino aut certe tres untias de argento, unum de his tribus preciis annis singulis ad ipsum monasterium inde restituat, similiter et agnitio ejus post eum. Si autem evenerit, ut absque liberis de hac luce discesserit, tunc ipsae res ad ipsum monasterium revertantur perpetualiter ad pos- sidendum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus meis vel quilibet persona contra ham; cartulam venire aut eam infrangere cona- verit, affectum quem incoavit non obteneat .et in erarium regis prosolvat DC solidos auri et insuper ad ipsum monasterium duplam repetitionem restituat et quod repetit evindicare non valeat, sed haec presens carta omni tempore firma et inviolata perduret cum stipulatione
Karolinger. Karl der Grosse 768(771)—814. 119
subnexa. Actum in Witunauia3 publiee, presentibus quorum hic signacula continentur. Signum Hiltini auctoris, qui banc cartam fieri atque firmare rogavit. sig. Irpfinc filii ejus consentientis. f Hiltrati advocati. f Otilonis. Tuatonis. Wirdinc. fPernharti. fOtmari. Agini.d) Hiltigeri. fTessilonis. Madalberti. Ego itaque Plidolf rogitus anno XXIIII Caroli regis, die martis, V. id. novemb. scripsi et subscripsi, sub Oadal- richo comite.
a) Das auslautende „e* ist entweder durchstrichen oder in ein vi* verwandelt. h) Das Pergament interpungirt wirklich so. c) Eigentlich „voluntan»*. d) Das Pergament ist gegen das Ende der Urkunde in so schlechtum Zustande, dass ich nicht gutstehe flir die unhedingte Richtigkeit dieses Nameus.
Urk. St. Gallen I. 112. — Abdruck: Cod. Trad. 74 n. 125. Neugart I. 99.
1 Von Neugart auf Wiehre, Landamt Freiburg, gedeutet. Die in Mone mehrfach vorkommende Zwischenform Würe spricht indess gar nicht für diese Erklärung. Kine bessere kann ich freilich nicht beibringen. * Merzhausen, Landamt Freiburg, Grossh. Baden. 3 Wittnau, ebendaselbst.
Copie des IX. Jahrhunderts, wie auch die zweite von Plidolf aufgesetzte Urkunde 204 (St. Gallen I. 181).
I>atum. Das Kalenderdatum stimmt nicht mit dem Regierungsdatum, was auch bei der zweiten Urkunde Plidolfs der Fall ist.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 117, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbteiSanctGallen/4d173921-54dd-40db-9113-ed4f47a172ae/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success