Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 327, S. 337
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 327, S. 337
Ego in Dei nomine Reginfrid trado ad coenobium sancti Galli pro anime mee remedio patrisque mei ac fratris quicquid in subter nominatis villis presenti die videor jure hereditario possidere, id est Stamheim,1 Waltiningum,* Cuntheringum3 et Gisinhard,4 omne vide licet, quod in eisdem locis vel in eisdem finibus in quibuslibet rebus possidere dinoscor, ex- ceptis mancipiis X, que ego ipse voluerim denominare, reliqua omnia ad jam dictum coeno bium volo esse tradita ac delegata; sub ea ratione, ut ipsas res in usum fructuarium recipiam censumque inde annis singulis solvam, id est К denarios. Et si quando redimere voluerim, cum I solido id agam. Si autem de me legitimus heres gehitus fuerit, in eundem censum
40
314 Karolinger. Ludwig der Fromme (813)814—840.
habere seu pari modo redimere, id est cum I solido, .liceat. Si autem absque herede obiero, tunc uxor mea Waldarat, si non nupserit, ipsas res omnes habeat duorumque servorum tributa annis singulis in ceusum persolvat. Si vero post me nupserit, tune dotem suam tan- tum habeat, relique vero res cum omni integritate ad jam dictum coenobium redeant in evum possidende, addito ut nulli umquam in beneficium dentur. Quod si date fuerint, tunc soror mea, si vixerit, Cuata prefatas res in Stamheim1 sitas possideat ad tempus vite sue et in Waltiningum* et Gisinhard4 ac supradicto censu ad monasterium proserviat, id est cum duobus tributis servorum, illud autem, quod in Cuntheringum3 habeo, Neribert et Erhart mei nepotes cum L solidis redimant, reliqua vero omnia post obitum so(ro)ris mee Cuatanç ad jam dictum coenobium redeant in evum possidende. Si autem post eam in beneficium datç fuerint, proximus beres mens, quilibet fuerit, easdem res hereditario jure sibi vindicet. �?ec autem traditio nullo umquam tempore a me vel quolibet alio valeat inrumpi; sed si quis inchoatus fuerit, de auro uncias III et argenti pondera totidem coactus erario regis per solvat, hec vero cartula nihilominus suum obtineat vigorem stipulatione subnexa. Actum in villa Stamheim1 nuncupata, presentibus istis: Signum Reginfridi auctoris. sig. Swid- ger. Wacheri. Nandger. Liutbrant. Horscolf. Erhart. Neribert. Woffo. Lantpold. Ruadi. Tuno. Thingolt. Meginhart. Rihhart. Hartman. Williger. Wolvoloh.
Ego itaque Cozpert rogatus scripsi et subscripsi. Notavi diem veneris, X kal. octobr., anno XVIIII Hludowici imperatoris, sub Erchanbaldo comite.
Urk. St. Gallen II. 112 u. 113. — Abdruck: Cod. Trad. 190 n. 324. Neugart I. 208.
1 Stammheim, Kanton Zürich. * Waltalingen, Kirchgemeinde Stammheim, Kanton Zürich. 3 Guntalingen, ebendaselbst. 4 Gisenhard, Kirchgemeinde Oesingen, Kanton Zürich.
Beide Documente sind Originale des Cozpert; s. Urk. 222. Ich denke, dass Urk. 112, als die genauer n Bestimmun gen enthaltend, die endgültige Ausfertigung biete. Der abweichende Text von Urk. 113 ist indess auch beigegeben worden.*) Der Cod. Trad. gibt nur diese zweite Ausfertigung, vielleicht weil nur sie die Namen der 10 Hörigen enthält.
Das Datum muss wieder von 813 an gerechnet werden, wenn es passen soll.
*) Ego in Dei nomine Reginfrid trado ad coenobium saiicti Стa 11 i pro animç meç remedio patrisque mei ac fratris quicquid in subternominatis villis presenti die videor hereditario jure possidere, id est Stamheim, Wal tinin g-um, Cunthe ringum et Gisinhard, omnp videlicet, quod in cisdem locis vel in eisdem finibus in quibuslibet rebus possidere dinoscor, exceptis mancipiis X, que ego ipse voluerim denominare, reliqua omnia ad jam dictum coenobium volo esse tradita ac dele- gata; sub ea ratione, ut ipsas res in usum fructuarium ad me recipiam eensumque inde annis singulis solvam, id est II denarios. Et si quando redimcre voluerim, cum I solido id agam. Si autem de me legitimus heres genitus fuerit, in eundem ceusum habere seu pari modo redimere liceat, id est cum I solido. Si autem absque herede obiero, tunc uxor mea Waldarat, si non nupserit, ipsas res omnes habeat duorumque servorum tributa annis singulis in censum solvat. Si vero post me nupserit, tunc Neribert et Erhart nepotes mei illud, quod in Cuntheringum habeo, cum L solidis redimant, reliquç autem res ad jam dictum coenobium redeant in.evum possidende; addito, ut nulli umquam in beneficium dentur. Si autem date fuerint, tune soror mea Cuata, si vixerit, vel quilibet proximus heres meus fuerit, ipsas res sibi vindicet atque here ditario jure possidcat. �?cc autem traditio nullo umquam tempore a me vel quolibet alio valeat inrumpi, sed si quis inchoatus fuerit, de auro uncias III et argenti pondera totidem coactus erario regis persolvat, hec vero cartula nihilominus suum obtineat vigorem stipulatione subnexa. Actum in villa Stamheim nuncupata, presentibus istis: Signum Regin fridi auctoris. sig. Swidger. Wacheri. Nandger. Liutbrant. Horscolf. Erhart. Neribert. Woffo. Lant pold. Ruadi. Tuno. Thingolt. Meginhart. Rihhart. Hartman. Williger. Wolvoloh. Ego itaque Cozpert
Karolinger. Ludwig der Fromme (813)814—840. 315
rogatus scripsi et subscripsi. Xotavi diem veneris, X kal. octobr., anno XVIIIl H lu do wie i imperatoris, et sub Erch au to al do comite.
Haec sunt nomina decem maneipiorum, quae supra excepta sunt in traditione, id est Regindrud. Adalger. Otpert. Willipert. Lantwar. Rihmunt. Adalger. Cuntsind. item Cuntsind. Cundwar.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 327, in: Monasterium.net, URL </mom/AbteiSanctGallen/5420a141-fe87-4e06-b18c-f00a416a3ffd/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success