Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 144, S. 169
Current repository:
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 144, S. 169


Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantiis pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in aeterna beatitudine retribuere confidimus. Igitur ego Ruadkerus in amore domini nostri Jesu Christi et remissione peccatorum meorum trado ad monasterium sancti Gallonis confessons, ubi et Agino venerabilis pater episcopus et rector esse dino- scitur, quicquid in his subter nominatis locis tam de alode parentum, quam etiam de quolibet adtractu visus sum habere, id est in inferiore Lenginwanc1 et in Entingas,* libera volun tate manuque potestativa ad supradictum monasterium volo esse donatum; id est cum domi- bus, edificiis et quinque mancipiis, terris, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumve decursibus, mobile et inmobile, cultis et incultis vel quicquid ad ipsa duo loca de meo jure pertinere videtur, ad jam dictum monasterium volo esse concesum; in ea tamen ratione, ut ipsas res tempus vitç. mec ad me recipiam et annis singulis pro censo inde unum solidum solvam et post meum de ac luce discessum ad ipsum monasterium revertantur perpetualiter ad possedendum; ita ut nulli umquam hominum nec in prestitu nec in quolibet beneficio cedan- tur, sed pro mea mercede ad ipsum monasterium perenniter permaneant. Si quis vero^ quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis ex heredibus meis vel quilibet persona hanc cartam traditionis contaminari voluerit, nihil prevaleat et in erarium regis persolvat D solidos auri et quod reppetit evindicare non valeat, sed hec presens carta omni tempore firma permaneat cum stibulatione subnexa. Actum in ipso monasterio, presentibus quorum hie signacula con- tinentur. f Ruadkeri auctoris. f Lantolti. fMilonis. f Hettini. f Rodini. f Isan- hardi. fPruninci. fPaldonis. fAlterati. fNoti. fWinigeri. f Sicker. fAdal- berti. Ego itaque Mauvo peccator rogitus anno XXVII Caroli regis, die dominico, VII kal. sept. scribsi et subscribsi, sub Odalrico comite.
Urk. St. Gallen I. 129. — Abdruck: Cod. Trad. 82 п. 138.
1 Ist, auch nach dem Wirtbg. Urkundenbuche, unbestimmbar. * Endingen, Oberamt Balingen, Kgrch. Wirtemberg. Original des Mauvo; s. Urk. 117.
Datum. Das Kalenderdatum weist auf den 26. August 798 oder 792. Auf das erste Datum passt das XXVII. Regie rungsjahr nur dann, wenn vom 4. December 771 an gezählt wird; mit dem zweiten Datum wäre es gar nicht zu vereinigen. Vielleicht steckt auch ein Fehler im Kalenderdatum, wie in der ebenfalls von Mauvo geschriebenen Urkunde 155 ange nommen werden muss.
19
14(î Karolinger. Karl der Grosse 768 (771)—814.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 144, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbteiSanctGallen/7dafa880-644e-44d9-9978-dedafc884d46/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success