Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 43, S. 72
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 43, S. 72
765. Februar 86.
In Dei nomine. Ego Drutpertus, memoratus dominicum documentum, ubi ait: date et dabitur vobis, dimittite et dimittetur vobis, ideo cogitavi, ut aliquid de rebus meis pro reme- dium anime meae vel pro eterna retributione ad aliqua venerabilia loca sanctorum dare deberem, quod ita et feci. Dono atque trada in villa, qui dicitur Zarduna,1 servo meo nomen Waldcozo, cum matre sua et cum alia mancipia tria, cum hoba sua et cum omni peculiare suo, ex quibus vestitus est, et in ipsa marcha Zardunense campis, sil vis, pratis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus, hec omnia et que superius scripta sunt, trado ad monasterium ecclesie sancti Gallonis, que est constructa in pago Arbonense, ubi ejus sacrus corpus requiescit, et ubi dom(n)us Johannis abbas et rector esse videtur, omnia hec, ut diximus, ad ipsum superius nominatum monasterium trado atque transfundo, ut ipse abbas et ipse monachi de his rebus in omnibus firmissimam habeant potestatem. Sed hoc com- memoramus, quod convenit nobis cum ipso episcopo et abbate domno Johanne, ut per bene- ficium ipsius et suorum monachorum per cartulam precariam ipsas res post me in censum tempus vite mee recipere. Et hoc est census, quem spondi eis reddere per singulos annos, de vino siclas X, et post mea vero discessione nullus eis proinde censum reddat, sed ipsas res firmiter ex integro in sua recipiant potestate. Et si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego Drutpertus aut ullus de heredibus meis ant ulla opposita perversa persona, qui contra banc cartulam traditionis veniret aut eam infrangere voluerit, non solum ei non liceat, sed damnum incurrat, id est auri uncias duas et argenti ponduos III I indiscutienti fisco coactus exsolvat, et si reppetit nihil evindicet, sed presens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat: XIII I regnante domno Pipino rege Franchorum, sub Adalarte comite. Isti sunt testes, qui in presente fuerunt et firmaverunt. Signum Drutperto, qui hanc cartulam fieri rogavit. f sig. Ratberti. f sig. Altberti. f sig. Witoni. fsig. Pat- toni. f sig. Williperti. f sig. Lantperti. sig. f Leohtolti. f sig.Utoni. f sig. Sconolfi. f sig. Otoni. f sig. Hericheri. Ego itaque Wisirichus diaconus rogitus a Thrutperto hanc cartulam traditionis scripsi et subterscripsi et nota vi diem, hoc est V kal. mart. feliciter.
l'rfc. St. Gallen I. 34. — Abdruck: Cod. Trad. 25 п. 43. Neugart I. 46.
1 Kirchzarten oder Zarten. Landamt Freiburg. Grossh. Baden.
Copie des IX. Jahrhunderts.
Das Datum von 752 an gerechnet.
Karolinger. Pippin 752(754)—768. 41»
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 43, in: Monasterium.net, URL </mom/AbteiSanctGallen/b0aa1a87-b7fb-431a-afbd-3a70bca7c479/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success