Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 142, S. 167
In Christi nomine Agino Constanciensis urbis episcopus et rector monasterii sancti Gallonis. Convenit nos cum confratre nostro Werdone abbate ipsius monasterii et ceteris fratribus, ut illas res, quas Wigant in subter nominatis locis ad prefatum monasterium tra- didit, id est in Vurmmaringas1 et Conniggas,* sicut in nostra consonat cartula, ei pro beneficio in censum represtare deberemus, quod ita et fecimus; in ea namque ratione, ut annis singulis censum nobis inde solvat, id est in precio solidum valente. Et si filius ejus post eum ipsas res habere voluerit, ipsum censum solvat et ipsas res possedeat, similiter et agnicio ejus. Si autem liberos non habuerit et fratres ejus, id est Warinus et Scrot, super- vixerint eum (a) et ipsas res habere voluerint, ipsum censum solvant. Si autem voluntate aut necessitate cogente ei placuerit, ut ipsas res redemere voluerit, solvat partibus ipsius mona- sterii solidos X; similiter et filius ejus et supradicti fratres licentiam habeant, si voluerint. Si autem hoc ab eis factum non fuerit, tunc nullus heredum ejus hanc licentiam redemendi non habeat, nisi tantum agnitio ejus, cum prefato censu a nobis annis singulis proserviendum. Si autem absque liberis ipse Wigant mortuus fuerit et ipsae (b) res a fratribus ejus redempte non fuerint, tunc ad jam dictum (c) monasterium ipse res revertantur perpetualiter ad posseden dum. Actum in ipso monasterio sancti Gallonis, presentibus fratribus quorum hic signacula continentur. Signum Ma(u)vonis decani. sig. Rodperti presbiteri. sig. Eginonis presbiteri. sig. Waldramni. sig. Adalrici presbiteri. sig. Vincentii. sig. Pertilonis (d) portarii.
144 Karolinger. Karl der Grosse 768(771)—814.
sig. Rodgeri presbiteri. sig. Reginharti diaconi. sig. Cozberti diaconi. sig. Valerii. Ego itaque Pertigarius indignus diaconus rogitus anno XXX Karoli regis, die veneris, V id. mad. scribsi et subscribsi.
a) „eum" ist mit blasrerer Tinte nachgetragen. b) Da
Urk. St. Gallen I. 141. — Abdruck: Cod. Trad. 89 n. 149. Neugart I. 117. Wirtbg. Urkundenbuch L 58.
1 Wurmlingen, Oberamt Tuttlingen, Kgrch. Wirtemberg. * Gunningen, ebendaselbst. Original und einzige von Pertigaer geschriebene Urkunde. Das Datum stimmt genau nach der Epoche vom 9. October 768.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 142, in: Monasterium.net, URL </mom/AbteiSanctGallen/bdb59264-a6b8-42c0-a699-2706514a03a2/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success