Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 190, S. 215
Sacrosancto monasterio in honore sancte Mariae et sancti Galonis construetus, hoc est in pago Turgauensi sibi ad Arbonensi, ubi vir venerabilis Werdo abba una cum beata congregacione monachorum serviens esse videtur. Ego itaque Rechinfrid in amorem domini nostri Jesu Christi et remissione peccatorum meorum cedo ad ipsum monasteriuma) cessumque quod in perpetuum esse volo, id est in pago Turgauens(i) in loco, qui vocatur Otinchova,1 quicquid ego in ipsa (villa) et in marca visus sum habere et genitor meus mihi moriens dereliquid et quod ego ipse legibus conquesivi et quod me in antea contingit adha- bere et sicut ego modo vestitus sum, id est tam terris, casis, casalis, maneipiis bis nominibus: Muattram, Othilt, Echilolf, viniis, pumariis, campis, pratis, silvis, paseuis, aquis aqua- rumve decursibus, ex omnibus et in omnibus, totum et ad intecrum ad ipsum monasterium sancti Gallonis trado adque transfundo in dominacione, ita ut ipsi monachi et rectores eorum ipsam rem hic superdictam habeant, teneant adque possedeant vel quiequid exinde facere voluerint liberam ac firmissimam in Dei nomine habeant potestatem faciendi. Et si Deus mihi sanitatem donare dignaverit, tunc liceat mihi utrumque volo, aut in monasterium ire et ibi locum habere, aut ipsam rem in tale censo recipere, qualem ipsi monachi voluerint. Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego ipse, quod absit, aut de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona vel qui contra hanc tradicionem istam venire temptaverit aut aliqua calomnia generare voluerit, tunc sit culpabilis ad ipsum monasterium dubla repeticione, quantum tradicio ista contenit, et in fisco auri uncias tres et argento libras V exsolvat et quod repetit nihil evindicare non valeat, sed presens tradicio ista omni tempore firma et stabilis permaneat stibulacione subnexa. Actum in Otinchova1 in ipsa villa, ubi ista tradicio facta est. Signum f Rechinfrido, qui tradicione ista fieri rogavit. sig. f Werinfrido germano suo, qui consensit et est testis. f Huadone filio suo, qui con- sensit. f Anthad. f Fridubert. f Wolfbert. f Herimuat. f Winibert. flsanbert.
192 Karolinger. Karl der Grosse 768 (771)—814.
fIrmbert. fWolfchrim. fHuno. f Altini. fRuadolt. fWinzo. fEchino. fLiuppo testibus.
Ego in Dei nomine Perine h er peccator, voeatus presbiter, rogitus scripsi et subscripsi. Notavi die XI kal. mad., anno XLI regnante domno nostro Carolo rex Frangorum et Lango- bardorum et anno VIIII impera tor et gubernator Romanorum et anno tercio regni domni Pippini regis.
a) Eigentlich „inonanerium *
Urk. St. Gallen I. 188. — Abdruck: Cod. Trad. 118 n. 196. Neugart I. 144.
1 Ottikon, Kirchgemeinde Illnau, oder Ottikon, Kirchgemeinde Gossau, Kanton Zürich; s. Meyer n. 1107. Original des Perincher, wie Urkunde 206 (St. Gallen I. 196); s. auch Urk. 207.
Datum. Die Königsjahre und Kaiserjahre stimmen zusammen; dagegen hat Pippin ein Jahr zu wenig erhalten.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 190, in: Monasterium.net, URL </mom/AbteiSanctGallen/f0e529b5-0297-481f-9a93-853d065f1d04/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success