Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 54, S. 82
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 54, S. 82
, Langenargen. 770. September Ä.
In Dei nomine. Ego Hadupertus et genitrix mea Teotrada talis nobis communis decrevit voluntas, ut res nostras ad aliqua loca venerabilia sanctorum dare deberemus, quod ita fecimus. Donamus ad monasterium sancti Gallonis, qui est construetus in pago Arbo- ninse, ubi ejus sacrus requiescit corpus; et hoc est, quod donamus in pago Argoninse1 in vilari, quod dicitur Haddinwilare,* et in villa, qui dicitur Argona,3 quicquid in his locibus visuri sumus habere in hac die praesente, id est casas, curtiles cum omnibus aedifieiis, quae ibidem esse videntur, et servos et ancillas et omnia pecuniana, campis, silvis, pratis, paseuis, aquis, viis, (aquis) aquarumque decursibus, hec omnia ex integro tradimus ad ipsum superius nominatum monasterium; in ea ratione, ut ipsas res per beneficium ipsorum monachorum tem- pus vitae nostrae per cartulam precariam post nos recipiamus et censum eis exinde solvamus. Et hoc est census, quod nobis cum illis convenit per singulos annos: II carradas de grano bono non scusso, I de spelda et alterum de avina, et quando esca est porcum solido valentem I, et quando esca non est arietem bonum. Et post nostram vero discessionem ipsas res pro animas nostras ad ipsum monasterium sine ulla marritione revertantur ibique in perpetuum donatas permaneant. Et si quis vero, quod futurum esse non credimus, si nos ipsi, aut aliquis de heredibus nostris vel proheredibus, qui contra banc cartulam traditionis venire aut eam infrangere voluerit, non solum quod ei non liceat, sed damnum incurrat, id est tan tum et alium tantum, quantum cartula ista contenit, ad ipsum monasterium restituat et indiscutiente fisco multa conponat, id est auri uncias II, argenti ponduos IV coactus exsolvat, et si repetit nihil evindicet, sed praesens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum omni
Karolinger. Karl der Grosse 768(771)—814. 59
stipulatione subnixa. Actum Arguna villa publice. Hii sunt testes, qui in praesenti fuerunt et firmaverunt. Signum Haduperti, qui tradidit et scripsit. sig. Teotradae genitricis ejus, qui cum ipso fieri rogavit et tradidit. sig. Moathelmo testis. sig. Osia test. sig. Buoso test. sig. Haimo test. sig. Diothario test. sig. Bodololdo test. sig. Erloino test. sig. Diholfo test. Ego Hadupertus clericus tradidi et scripsi, in anno secundo regnante Carolo rege Francorum, sub die non. septemb. feliciter.
Cod. Trad. 32. Xo 54. — Abdruck: Goldast П. 62 n. 62. Neugart I. 53.
1 Der Argengau, so genannt von der Argen, die sich bei Langenargen in den Bodensee ergiesst. S. Stalin I. p. 282. * Hatzenweier, Oberamt Wangen, und 3 Langenargen am Bodensee, Oberamt Tettnang, Kgrch. Wirtemberg, nach Stalin 1. c.
Das Original dieser Urkunde ist vermuthlich ebenfalls durch Goldast verschleppt; der Text ist daher dem Cod. Trad. entnommen.
Das Datum ist vom 9. October 768 an gerechnet. wozu eine spatere Urkunde von Hadupert aus dem Jahre XLI Karls ebenfalls passt.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 54, in: Monasterium.net, URL </mom/AbteiSanctGallen/f9e84400-0c7f-4198-843b-f463261f144d/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success