Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CXLII. , S. 321
CXLII.
* OFFA, Dec. 26th, 781.
»J< In nomine domini! Ego Offa dei dono rex Mer ciorum necnon in circuitu nationum, terram octo cas- satorum pro uicissitudine et comparatione terrae que dicitur aet Sapian do ad aecclesiam sanctae Mariae quae constat sita in Uuegerna ciuitate, id est uicum qui nominatur Icancumb, his terminis adiacentibus;
172 CHARTAE ANGLOSA XONICAE.
hoc est ab oriente Uuyuheres stig, a meridie Icancumb et Icangaet; ab aquilone Uuibelesuuelle; ab occidente Saltuuelle. Et hoc etiam pro redemptione animae meae adiciens statuo, episcopis scilicet et principibus meis una mecum consentientibus, quorum nomina et signa hic infra perscribo; quatinus ut dixi pro redemptione animae meae ab omni tributo paruo uel maiore publi- calium rerum et ab expeditionalibus causis et a cunctis operibus uel regis uel principis sit in perpetuum libera, [ita ut nec pontem nec arcem facere debeant, nec de furtis aliquam poenam soluere, пec etiam fures illos quos Saxonice dicimus uuergeldtheouas alicui foras reddant; sed si capiantur in illorum dominio sunt habendi. Et in omnibus sicut ante diximus haec terra libera permaneat,] excepto tantum ut deo omnipotenti ibi et aecclesiae supradictae seruiatur. Hanc autem praescriptam uicissitudinem terrarum et meae dona- tionis pro domino libertatem, ego Offa rex sedens in regali palatio in Tamouuorthige secundo die nathd- tatis domini, in die festiuitatis beati Stephani martiris, concedens donaui [firmamque perpetualiter munio.] Anno ab incarnatione Christi dcclxxxi. indictione quarta.
*¡* Ego Offa gratia dei donante rex Anglorum, hanc meam uicissitudinem et donationem libertatis signo beatissimae crucis Christi ut sit firmum perpetualiter munio. »¡* Ego CyneSryS regina [consensi]. *$f Ego Eadberht episcopus [consensi]. »¡* Ego Hygeberht episcopus [consensi]. »J< Ego HeaSoredus episcopus [consensi]. »J< Ego Brordanus dux. *¡* Ego Berht- uualdus dux. *¡* Ego Eadbaldus dux. *¡* Ego Ead- herus dux.1
1 The passages interpolated be-1 first MS. which also varies the twecn brackets are not found in the | manner of the subscriptions.
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 173
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CXLII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/10d9425d-090d-431b-aa96-2e0f79ce387d/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success