Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XXV. , S. 179
Current repository:
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XXV. , S. 179


XXV.
* ECGFRITH OF NORTHUMBERLAND, 685.
In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen! Anno Dominicae Incarnationis dclxxxv. congregato sinodo circum fluuium Alne in loco qui dicitur Aet tuiford, cui Theodorus archiepiscopus Douuernensis praesidebat, cum Cuthbertus legatariis ac literis ad se praemissis nequaquam sua insula posset erui; tandem ego Egfridus rex Northumhymbrorum cum antistite Trumuuini1 et aliis religiosis uiris insulam nauigaui, et inuitum ad synodum pertraxi, ubi omnium iussione episcopatus officium suscipere compellitur. Cui et om nibus successoribus eius, consilio Theodori archiepisco- pi Trumuuini2 et totius consilii, pro salute animae meae et successorum meorum, donaui uillam quae uocatur Crec et tria miliaria in circuitu ipsius uillae: donaui eciam ciuitatem quae uocatur Lugubalia, et in circuitu eius quindecim miliaria; ut haec tam ipse quam succes sors eius ad Dei seruitium imperpetuum habeant, ita sicut ego habui, libera et quieta, et secundum suam uoluntatem disponenda.
Ego Theodorus archiepiscopus Doruuernensis sub scripsi. »{< Ego Cedd Orientalium Saxonum episcopus subscripsi. »{< Ego Bosa episcopus subscripsi.^ Ego Saxuulf3 Merciorum episcopus subscripsi. *Jf Ego Eata Hagustaldensis episcopus subscripsi. *J* Ego Trum uuini4 Pictorum episcopus subscripsi. *Jf Ego Ceadda Lichefeldensis episcopus subscripsi. »Jf Ego Eadhaed5 Lindissi episcopus subscripsi. Haec donatio0 scripta est tempore Agathonis papae, anno aetatis regis Eg- fridi quadragesimo, regni uero eius decimo quarto.
1 MS. Trumum. s MS. Trummi. 3 MS. Se&uli.
4 MS. Trumus.
5 MS. Eadhert.
6 MS. donationem.
30 CHARTAU ANOLOSAXONICAE.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) XXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AeviSaxonici/1211baca-f203-4e31-a8df-d7ed54dc94ed/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success