Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LVI. , S. 214
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LVI. , S. 214


LVI.
AETHILUUEARD OF THE HWICCAS, 706.
»¡* In nomine domini nostri Ihesu Christi! Ego Aethil- uueard subregulus, Osheri quondam regis Uuicciorum filius, terram xii. cassatorumin loco quem dicunt Am- breslege, consentiente Coenredo rege Merciorum, cum omnibus ad se pertinentibus rebus necessariis, hoc est, in siluis in campis, in captura etiam piscium quae terrae Uli adiacet, ubi sunt scilicet duo quod nostratim dicitur uueres, id est, alter ubi fontanus qui nominatur Ombresuuelle diriuatur in fluuium qui dicitur Saberna, alter qui est ad uadum qui nuncupatur Leuerford, ad amplificationem ecclesiasticae possessionis, pro redemp- tione animae meae et pro spe salutis aeternae, uene- rando Ecguuino episcopo ad aecclesiam semper uirginis dei genetricis Mariae quae fundata extat in Cro- nuchomme, coram idoneis testibus libenter pro domino largitus sum, eo quod ipse etiam praetio approbato a me conquirebat; ea dumtaxat conditione in praefata traditione a me composita in perpetuam libertatis pos sessionem; statuens de caetero ut ab omni publico uecti- gali, a uictu, ab expeditione, ab opere regio sit libera, tantum ut aecclesiae praefatae beatae Mariae, hoc est fratribus ibidem seruientibus, cuncta quae in eo loco ad aptum et ad utilitatem pertinere possunt seruentur; excepto eo, ut si quando in insula eidem ruri pertinente prouentus copiosior glandis acciderit, uni solummodo gregi porcorum saginae pastus regi concederetur: et praeter hoc nulli, neque principi neque praefecto neque tiranno alicui, pascua constituantur ; ut elemosina mea quam pro remedio animae meae libenter donaui, in- uiolata et inconcussa permaneat. Si quis autem do- nationem Christo a nobis traditam temptauerit infrin- gere, confringat deus regnum et potentiam eius hic et in futuro saeculo, sitque pars eius cum Iuda infideli
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. <>0
traditore. Si quis autem beniuolo animo augere uo- luerit, augeat deus partem illius cum fideli latrone qui meruit audire, Hodie mecum eris in paradiso . Haec carta scripta est anno dominicae incarnationis dccvi. Ind. mi.
i{< Ego Aetheluueard subregulus hanc donationem meam confirmando signo sanctae crucis muniui. ^ Ego Coenredus dei dono rex Merciorum, rogante me ct obsecrante Ecguuino uenerando episcopo, eandem liber- tatis donationem telluris hoc est in Ambreslege, quam Aetheluueard subregulus Uuicciorum me concedente donauit aecclesiae beatae Mariac, pro spe mercedis aeternae concedens donabo, et signo crucis Christi mu- nio. *J* Ego Berhtuuald archiepiscopus hanc dona tionem confirmans subscripsi. *J* Ego Eadda epis- copus consensi et subscripsi. *f* Ego Tobias epis- copus consensi et subscripsi. *Jf Ego Eadgar epis- copus subscripsi. *Jf Ego Nothberht episcopus sub scripsi. *Jf Ego Cuthberht comes Uuicciorum con sensi et subscripsi. »{< Ego Eadbert comes subscripsi. *J* Ego Eoppa comes subscripsi. »j* Ego Cuthberht comes subscripsi. »{< Ego Omulung abbas subscripsi. *J* Ego Uuecta abbas subscripsi. *Jf Ego Truttuc subscripsi. *J* Ego Uuada subscripsi.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) LVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AeviSaxonici/1aaf06bc-19e9-4939-896f-f5cf803129a3/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success