useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  XCVII.
Signature:  XCVII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XCVII. , S. 266
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XCVII. , S. 266

    Graphics: 
    x

    XCVII.

    * AETHILBALD OF MERCIA, Sept. 29, 747.

    »{< In nomine domini dei saluatoris nostri Ihesu Christi! Si ea quae quisque, pro recipienda a deo mercede, hominibus uerbo suo largitur et donat, sta- bilia iugiter potuissent durare, superuacaneum uide- retur ut litteris narrarentur ac fulcirentur; sed dum ad probanda donata ad conuincendumque uolentem donata infringere, nihil prorsus robustius esse uidetur, quam donationis [cartula] manibus auctorum ac tes- tium roborata, non immerito plurimi petunt, ut quae eis praestita dinoscuntur paginaliter confirmentur; quorum postulationibus tanto libentius tantoque promptius consensus praebendus est, quanto et illis qui praecatores sunt utilior res secundum hoc uisibile saeculum nunc impertitur, et illis qui concessores ex- istunt, pro impertito opere pietatis, uberior fructus secundum inuisibile postmodum tribuetur. Quam- obrem ego Aethelbaldus rex Merciorum praesentibus apicibus indico me concessisse atque donasse pro animae meae salute, Mildrithae religiosae abbatissae eiusque uenerabili familiae quae una cum ea con- uersatur in Insula Thaenet, totam exactionem nauis earum, mihi et antecessoribus meis iure publico in Lun- doniensi portu prius conpetentem, quemadmodum mansuetudinem nostram rogarent. Quae concessio atque donatio ut in perpetuum firma et stabilis sit, ita ut nullus eam regum, uel optimatum, uel theloneari- orum, uel etiam iuniorum quilibet ipsorum, in parte aut in toto, in irritum praesumat ut possit adducere, manu

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 117

    propria signum sanctae cruris subter in hac pagina faciam, testesque ut subscribant petam; proculdubio sperans quia sicut ego quod poposcerunt libenter con- cessi, sic illae quod promiserunt erga orationes pro me ibidem celebrandas, implebunt fideliter. Quisquis igi- tur id quod pio animo donaui ita ut donatum est illi- batum permanere permiserit, habeat communionem beatam cum praesente Christi aecclesia atque futura. Quisquis autem non permiserit, separetur a societate non solum sanctorum hominum, sed etiam angelorum, manente hac donatione nostra in sua firmitate coram uniuersis qui recta diligunt et custodiunt. Actum est die quarto kalendarum Nouembris anno xxxi0. regni mei indictione xv\ in loco qui dicitur Uuillanhalch.

    iJ* Ego Aethelbaldus rex Merciorum hanc donatio- nem meam firmaui et subscripsi manu mea. »{< Sig- num manus Uuori. *£i Signum manus Cottan. *J* Signum manus Cinrici. *J* Signum manus Uuil- frith. *Jf Signum manus Lullan. Signum Cuth- redi. »{< Signum manus Oban.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.