Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LXI. , S. 220
LXI.
* COENRAED, 709.
»{<In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen! Quoniam transeuntis quidem mundi uicissitudo cotidie per incrementa temporum crescit et crescendo de- crescit, et ampliando minuitur, crescentibus repentinis uariornm incursuum ruinis, finis esse cunctis in prox imo cernitur, ideo uanis ac transilibus rebus mansura coelestis patriae praemia mercanda sunt. Quapropter ego Cenredus dei dono rex Merciorum, et ego Offa dinina permissione Orientalium Anglorum gubernator, pro redemptione animarum nostrarum ac praedeces- sorum nostrorum, et subsequentium salute, donamus, concedimus in loco in quo beata uirgo Maria se uene- rabili uiro Ecguuino manifestauit in Homme, et prae- senti libello confirmamus, ad honorem et reuerentiam eiusdem dei genitricis, lxvii. mansas ex duabus par- tibus fluminis quod uocitatur Auena; tres uidelicet quae sunt in Homme; in Lenchuuic . i. in Nortona vii. in Offeham . i. in Litletona . XIIi. in Al- dintona .1. in Baddeseia v. et dimidiam; in Bret- fertona . xii. in Huniburna ii. et dimidiam; in Wil- lerseia . vii. in Uuicuuona Hi. in Beniguurthia et in Hamtona . ix. Et ex mera liberalitate sicut dignum est et regali munificentia, praenominatas mansas ubi manifestatio habita fuisse refertur, cum caeteris par- tibus praeassignatis, regiae libertati donamus, ac omnipotenti deo, ac beatis apostolis eius Petro et Paulo in perpetuum liberas commendamus: quatinus ibidem congregatio monachorum secundum regulam
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 71
beati Benedict! possit instauran et indesinenter Christo famulari. Ad maiorem autem nostrae donationis fir- mitudinem, in notitiam tam praesentiiim quam in pos- terum succedentium uenire uolumus, quibus limitibus sacer locus quem regiae libertati donatum deo contu- limus, circumseptus includitur, etc.
Uolumus insuper ac decernimus in nomine do- mini, terram quinque cassatorum quae Mortona nun- cupatur, eadem libertate inperpetuum gaudere: quam quidem terram ego Kenredus rex Merciorum anno dominicae incarnationis dcc°. iii°. cum iam una cum uenerabili uiro Ecguuino episcopo apostolorum limina uisitare disponerem, inter quaedam alia donaria ad fabricam monasterii construendi in Homme concessi eidem, et sub testimonio plurium potentum meorum scripto confirmaui. Statuimus igitur in nomine domini, et in uirtute dei summi praecipimus tam uiuentibus quam domini praedestinatione nobis in posterum suc- cedentibus, ut huius donationis seu libertatis statuta ad irritum deducere minime quispiam audeat. Si quis autem hoc nostrae munificentiae donum deprauare uel diminuere, seu quolibet modo alienare uersutus at- temptauerit, deleatur nomen eius de libro uitae, et aeterna miserimus cum complicibus suis dampnatione puniatur, nisi prius satisfactione digna emendauerit quod contra nostrum decretum obstinatus praesumpsit. Amen. Acta sunt haec anno dominicae incarnationis dcc'.ix". in aecclesia Saluatoris Laterana, confirmante Constantino Romanae sedis antistite, astantibus et confirmantibus regibus Angliae Kenredo et Offa, ro gante uenerabili uiro Ecguuino episcopo, cum pluribus archiepiscopis et episcopis, principibus ac nobilibus diuersarum prouintiarum; cunctis clamantibus et di- centibus, Nos hanc uoluntatem et regiam liberalitatem laudamus, donationibus ac libertati consentimus.
Ego Constantinus Romanae sedis episcopus per hoc signum . • sanctae crucis has donationes et libertatem
72 -CHARTAK ANGLOSAXONICAB.
hanc confirmaui. *¡* Ego Ecguuinus episcopus humilis confirmaui. *¡* Ego rex Cenredus corroboraui. »J< Ego rex Offa consensi.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) LXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/30aa5df5-38c9-45e9-b55f-19b3a4f53b19/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success