Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LXV. , S. 225
LXV.
* AETHELBALD OF MERCIA, 716.
*¡* In nomine dei summi et altissimi! Certis adstipu- Iationibus nos sancti et iusti patres frequentatiuis ora- tionibus admonent, ut deum quem diligimus et credimus
76 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
intima mentis affectione, cum bonorum operum dili gentia incessanter amemus et timeamus, quia retri- butionem omnium actuum nostrorum in die exami nations iuxta uniuscuiusque meritum reddet. Ideoque subtilissima mentis certatione illum imitari satagamus, licet mortalis uitae pondere pressi, et labentibus huius saeculi possessionibus simus incaecati, tamen misera- tionis eius largitate caducis opibus aeterna coelestis uitae praemia mercari queamus. Quapropter ego Aethelbaldus, Christi annuente clementia rex Merci- orum, pro spe mercedis aeternae et cum consilio uene- rabilis archiepiscopi Brituualdi, et ob reuerentiam domini abbatis Ecguuini, ad ecclesiam B. Mariae, quae fundata est in Ethom, anno regni mei primo, Xxv. mansas perpetua largitus sum hereditate, et in locis sequestratis, uidelicet, Actona, Branesforde, Hamtona iuxta Uuiccium emptorium, Uptona, Uuit- tona, Lench, Alnod, Uuestona iuxta Auenam, Hu- dicota, Stoke, ut habeat in perpetuam libertatem et possideat cum omnibus quae deus coelorum in ipso telluris gramine procreauit, campis, pascuis, pratis, siluis, diriuatisque aquarum cursibus. Haec autem praedicta donatio mea et omnium praedecessorum meorum sit libera ab omni mundiali obstaculo, tribus exceptis, expeditione, pontis arcisue constructione. Deus totius mundi creator et rector qui cuncta creauit et fecit et cunctorum corda scrutatur et renes, cunctos qui hide meae donationi adiuuerint ut firma sit, sua benedictione multiplicet et custodiat, et accrescere qui uoluerint cunctis bonis crescant et repleantur: et e contrario si qui sunt qui huic meae donationi nocere uolunt, uel aduersari moliuntur, in profundum inferni descendant uiuentes, et perpetuis poenis mancipati iu- dicium ultionis percipiant cum impiis, nisi ante mortem ad satisfactionem uenerint, et reatum sun m agno- scentes poenitentiam egerint. Scripta est autem haec donatio mea anno dominicae incarnationis dccxvi.
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 77
his testibus consentientibus, quorum nomina infra caraxantur.
»{< Ego Aethelbaldus douo dei rex Merciorum pro maiori stabilimento signo crucis *J* Christi muniui. *£< Ego Brihtuualdus archiepiscopus confirmans sub- scripsi. *Jf
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) LXV. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/360485dd-b297-4fd6-916f-67c31d442984/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success