Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CLXIX. , S. 355
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CLXIX. , S. 355


CLXIX.
HEADDA, 781—798.
^ Saeculi namque lauentis tempora [sicut] umbrae fugientes uelociter tranant, uarieque euentum status in cogitationes hominum conscendunt; ideo omnes firmas statutiones nostras litterarum serie confirmamus ne
206 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
posteris cadant ex memoria praecedentium decreta pa- trum, Graecorum ad hoc inbuti exemplis [qui] quicquid scire uolunt litteris tradunt, ne ex memoria lauetur; estque nobis necesse praemeditandum in uagabundis temporibus saeculi, quomodo ad aeternam felicitatem peruenire ualeamus; quia cuncta quae uidentur fugi- tiua sunt ac caduca, quae autem non uidentur peren- niter sunt manentia. Qua de re ego Headda presbiter et abbas, ob honorem dei et reuerentiam hominum praeditus, donans donabo in testimonio totius uene- rabilis familiae in Uueogerna cestre meam propriam haereditatem; tali conditione adfirmo, quod mei hae- redes in mea genealogía, in aecclesiastico gradu de uirili sexu percipiant, quam diu in mea prosapia tarn sapiens et praesciens inuenire potest qui rite et mo netice aecclesiasticam normam regere queat, et nun- quam potestati laicorum subdetur. Postquam autem in nostra generatione tales aecclesiastici uiri desint, qui indigni et inscii eam bene moderare et regere igno rent, praecipio quod absque ullo obstaculo ad sedem episcopalem in Uueogerna cestre reddantur, id est, aet Dogodesuuellan and aet Tyreltune. Super haec etiam adicio et aliud meae possessionis praediolum quod a circumpositis cognominatur aet Onnandune, pro re medio animae meae et propinqui mei HaSeredi episcopi, necnon pro salute cunctarum animarum stirpis nostrae, quia alumnus sum illius familiae et iuxta liminibus aecclesiae disciplinatus et nutritus fui.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CLXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AeviSaxonici/3b652115-ef7a-4ba2-a90e-ef311d43d82d/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success