Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. X. , S. 163
X.
* OSUUINI OF KENT.
*J* In nomine domini nostri Iesu Christi! Ego Os- uuinus rex Cantuariorum gratias refero miseranti deo omnipotenti qui confirmauit me in regno patrum meo- rum et dedit mihi domum cognacionis meae. Quam- obrem placuit mihi, ne ingratus beneficiis domini uiderer, et terram quae sita est in insula Thanet xviii. manentes continentem, quam aliquando Yrmin- redus possidebat et aliqua pars ipsius archiepiscopi erat, ipso tamen consenciente et aliam a nobis acci- piente, monasteriali seruituti subieci. Nuncque in
14 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
praesentia, adiuuante domino, perpetraui sub manus christicolarum, gubernatrici Aebbae perpetuali dona tione redegi, ut teneat possideat ac ipsa semper suc- cessoresque eius incommutabili decreto defendant; atque ad confirmacionem istius cartulae cespitem terrae supradictae sacro altari superposui, ut omuis quicumque ausus fuerit aliquid ex ea temerare aut minuere uel etiam transmutare, sine uoluntate pos- sidencium, sciat se alienum a participatione regni coelestis1 effici, et a coetu fidelium segregatum nisi re- gulariter emendauerit. »if Signum sanctae crucis propria manu expressi.
4f Signum manus Osuuini regis. Ego Suebhar- dus consensi et subscripsi. *¡i Signum manus Acce.
XI. * LIUTHARI, Aug. 26th, 675.
*¡* Solet enim plerumque contingere ut autumpnali corrodio facessante caumate, brumalia semencium uentorum flabra reciprocis alternatim cursibus suc cedant, quibus procellosa pelagi caerula innormesque oceani gurgites hinc atque illinc quatiuntur, quatinus nauigero tramite nullus absque discrimine nauigans, furibundo flamine carbasa rumpente, transfretat. Ita nimirum prostrata mundi pompulenta gloria, iamque appropinquante eiusdem termino, fluctuantes saeculi turbines incumbere euidenti experimento uidentur; ut reuera et ullo absque ancipiti scrupulo, illa do- mini praesagia nostris tandem temporibus compro- bantur impleri; quibus ita coelesti oraculo efiatus est dictus2: Uidete ficulneam et omnes arbores, et caetera. Porro inter has turbulentas saeculi tempestates scrip-
1 1Ecclesiis' in text, corrected by a later hand in the margin. 3 Dicens.
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 15
turarum flectenda sunt gubernacula tociusque nauigii armatura atque instrumenta paranda; quatinus gar rulo syrenarum carmine spreto, ratis recto cursu ad portum patriae prospere perducatur. Quamobrem ego Leutherius gratia dei episcopus, pontificatus Sax oniae gubernacula regens, rogatus ab abbatibus qui sub iure parochiae nostrae coenobiali monachorum agmini pastorali sollicitudine praeesse noscuntur, uti terram illam cui uocabulum est Mealdumesburg Aldhelmo presbitero ad degendam regulariter uitam conferre largirique dignarer: in quo uidelicet loco a primo aeuo infanciae atque ab ipso tyrocinio rudimentorum liberarum liberalibus litterarum studiis eruditus et in gremio sanctae matris ecclesiae nutritus uitam duxit, et ob hoc potissimum hanc peticionem superna cari tas suggerere uidetur: Quapropter praedictorum ab- batum precibus annuens, ipsum locum de quo supra mencionem fecimus tam sibi, quam suis successoribus normam sanctae regulae sollerti deuotione sequentibus, superna peticione coactus, ultroneus impendo; qua tinus in futuram posteritatem, remota omni disceptaci- onum conflictu ingruencium, quiete continua et pace perpetua deo famulari sine inpedimento ualeant. Sed ne forte contencionis occasio deinceps emergat, hac rationis condicione interposita roborans confirmo, ut nullus succedencium demum episcoporum seu regum hanc nostrae donacionis cartulam tyrannica fretus potestate uiolenter inuadat; asserens pertinaciter quod de iure potestatis episcopatus ablatumsequestratumque fuisse uideretur. Et iccirco sciendum est et contra aemulos promulgandum, multomagis me commodum augmentHmque pontificalis ecclesiae addidisse, quam per uim abstraxisse. Postremo ut firmior praefatae donacionis largicio iugiter mansura sit, praedictos ab- bates propriis manibus subscribere iussimus. Quod si quis haec scripta et decreta nostrae diffinicionis irrita facere nitetur, sciat se ante tribunal Christi
16 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
rationem redditurum. Actum publice iuxta flumen Bladon vii°. kalendarum Septembris. Anno incarna- tionis Christi dc.lxxv0.
*J* Ego Leutherius ac si indignus episcopus, rogatus a fratribus, hanc donacionis cartam subscripsi. »{< Ego Cunuberhtus abbas subscripsi. *Jf Ego Haeddi abbas subscripsi. Ego Wymberhtus presbiter subscripsi. *J* Ego Hiddi presbiter subscripsi. *Jf Ego Hedda subscripsi.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) X. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/4230a2af-e80c-49ff-8228-bdd6eaf56f27/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success