Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CLXXXVII. , S. 379
CLXXXVII.
» CÓENUULF OF MERCIA, 804.
In nomine redemptoris mundi! ego Coenuulf gratia dei rex Merciorum, et Cuthred rex Cantiae, di- uino ducti amore, et consanguinitatis nostra communi propinquo Cunredo abbati aeterna donatione conce- dimus terram uiginti aratrorum in prouincia Cantiae, in loco qui uocatur Se)>estraleanham, cum omnibus scilicet rebus ad eam recte et rite pertinentibus, cum campis, siluis, pratis, pasturis, aquis iuxta antiquos terminos, sicut antecessores eius comites habuerunt; et tresdecem denberende on Andrede ad illam terram antiquo iure pertinentia, primum scilicet est Maepul- ter hirst; secundum FriSSingden; tertium Frioesleah; quartum Cumbden; quintum Snattingden; sextum U uiflahirst; septimum alter Mapulter hirst; octauum Babbingden; nonum alter Babbingden; decimum tertia Babbingden; undecimum Tunlafahirst; duo- decimum Plussinghirst; tertium decimum FriSaeleah, et Faereden. Sub hac quoque conditione hanc terram praedicto Cunredo donabimus, uti quamdiu uiuat feli citer perfruatur, et post eius obitum cuicunque uoluerit liberum arbitrium habeat ad donandum illam terram inperpetuum possidendam. Et ab omni saeculari ser- uitio regum seu principum, uel etiam praefectorum, concedimus praedictam terram liberam esse in per- petuum, exceptis his tribus tantummodo rebus, id est expeditione, et pontis instructione, et arcis munitione. Si quis uero regum uel principum seu praefectorum hanc libertatem infringere uoluerit, sciat se separatum esse in die iudicii a consortio sanctorum, nisi digne emendauerit ante, reatum suum. Actum est anno
230 CHAETAE ANGLOSAXONICAE.
aduentus domini dccciiii°. Indictione xii\ et regni nostri anno viii. Testium qui hanc praedictam dona- tionem consentientes signo sanctae crucis munierant, exprimuntur nomina.
*¡* Coenuulf rex dabo mercedem. *¡* Uulfredus archiepiscopus. *¡* Cealuueard dux. *¡* Uulfheard praepositus. *¡* AeSriS regina.1 »J< Cynehelm dux. »¡* Bearnhard praepositus. *¡* CuSred rex. *¡* Tid- uulfdux. »J< SuuySun comes. <J< AlduuH" cpiscopus. *¡* Uuicga dux. »¡* Sigheard comes. »J< Deneberbt episcopus. »¡* Adilhaeh comes. *¡* Cyga comes- »J< Heaberht dux. ^ Osuulf comes. »J< Beаrnoб comes. *Jf BeornoS dux. »J< Aedred praepositus.
CLXXXVIII. COENUULF, 804.
^ Dispensante ac gubernante domino deo omni potente! Ego Coenuulf rex Maerciorum, et Cuthred frater meus rex Cantuariorum, anno dominicae incar- nationis dccciiii. concessimus uenerabili abbatissae Selethrythae et suae familiae ad aecclesiam sanctae Mariae semper uirginis, quae sita est in loco qui dicitur Limming, ubi pausat corpus beatae Eadburgae, aliquantulam terrae partem in chútate Dorobernia ad necessitatis refugium, hoc est vi. iugera pertinentia ad aecclesiam quae sita est in honore beatae Mariae in occidentali parte ciuitatis et quorum termini sic cingere uidentur, etc. Si quis autem hanc nostram donationem iufringere uel minuere temptauerit, sciat se rationem redditurum in die iudicii, nisi ante digna satisfactione deo et hominibus emendare uoluerit. Et haec testium nomina quae inferius scripta sunt.
»J< Ego Coenulfus rex Merciorum, hanc donationem meam cum signo crucis Christi confirmo. *¡* Ego Cuthredus rex Cantuariorum signo crucis confirmo. 1 Sic in MS.
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 231
i{< AeSelhcardus gratia dei archiepiscopus consensi et subscripsi. *Jf Adulf episcopus consensi et subscripsi. »{< Daeneberht episcopus consensi et subscripsi.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CLXXXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/4265c5f9-c798-4dfe-8d9b-8acb24f20942/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success