useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  IX.
Signature:  IX.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. IX. , S. 162
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. IX. , S. 162

    Graphics: 
    x

    IX.

    * HLODHARI OF KENT, April 1st, 675.

    *J* In nomine domini dei et saluatoris Iesu Christi! Ego Lotharius rex Cantuariorum, anno regni nostri primo, indictione tertia, sub die kalendarum Aprilis, cum consilio uenerabilis archiepiscopi Theodori atque consensu primorum meorum, terram trium aratrorum in marisco qui appellatur Stodmerch iuxta Forde- uuicum, cum pratis, campis, siluis, fontanis, paludibus, fluminibus et omnibus ad eamdem pertinentibus rebus, in ipsa quantitate sicut antiquitus praedecessores mei reges praedicti libere tenuerunt, abbati et monasterio beati Petri, apostolorum principis, quod situm est iuxta ciuitatem Dorouernis in suburbio, in sempiterno possidenda concedimus et confirmamus; ita ut nec nobis nec aliquibus successorum nostrorum, regum siue principum aut etiam ecclesiasticarum dignitatum gradibus, nefario temeritatis ausu aliquando infringere uel diminuere aliquid de donatione nostra liceat; sed pro remedio animae meae, et absolutione peccatorum meorum, ita ut praedixi, famulis dei absque aliqua laesione omnia praedicta in aeuum stabilia permaneant. Quisquis an tem haeredum successorumque meorum regum Canciae, uel si quilibet saccularium dignitatum

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 1:3

    aut ecclesiasticarum, de supradicta donatione, quam pro aeterna remuneratione animae meae omnipotenti deo ad utilitatem famulancium ei in ius monasteriale constat esse largitum, aliquid disrumpere aut immu- tare uel irritum facere temptauerit, sciat se sine dubio omnipotenti deo fraudem facere, et proinde coram eo et sanctis angelis eius aeterno anathemate reum. Quicunque uero haec quae largita praediximus sub pia protectione custodierit, uel dei intuitu mise- ricorditer auxerit, sit benedictus in saecula, audiatque in die nouissimo tremendi examinis ab ipso iudice omnium Chris to domino, aeternae benedictionis uocem, Uenite benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi: manente igitur hac cartula in sua semper firmitate, cum religiosis tes- tibus, signo dominicae cruris, in hoc loco qui dicitur Dorouernis, stabiliter in aeuum confirmamus.

    »{< Ego Lotharius rex Canciae suprascripta signo sanctae crucis per propriam manum roboraui. ^ Ego Theodorus gratia dei archiepiscopus, rogatus a rege, subscripsi. Ego Adrianus abbas indignus sub- scripsi. *Jf Signum manus Ecca. *Jf Signum Osfridi.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.