useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  CLXXXVI.
Signature:  CLXXXVI.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CLXXXVI. , S. 377
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CLXXXVI. , S. 377

    Graphics: 
    x

    CLXXXVI.

    AETHELRIC, 804.

    In nomine domini dei summi, rex regum, qui in altis habitat et prospicit omnia caelestia et terrestria! Anno ab incarnatione Christi. dccc.iiii. Indictione . xii. ego Aethelric, filius Aethelmundi, cum conscientia synodali inuitatus ad synodum, et in iudicio stare, in loco qui dicitur Clofeshoh, cum libris et ruris, id est, aet Uuestmynster, quod prius propinqui mei tradi- derunt mihi et donauerunt, ibi Aethelhardus archi- episcopus mihi regebat atque iudicauerat, cum testi- monio Coenuulfi regis, et optimatibus eius, coram omni synodo, quando scripturas meas perscrutareut, ut liber essem terram meam atque libellos dare quo- cunque uolui. Postea commendaui amicis meis ad seruandum, quando quaesiui sanctum Petrum et sanc tum Paulum, pro remedio animae meae, et, iterum me reuertente ad patriam, accepi terram meam, et praetium reddidi, quasi ante pacti sumus, et pacifici fuerimus ad inuicem. Facta est autem post paucos annos alia syno- dus aet Aclea. Tunc in illo synodo coram episcopis, rege et principibus eius, rememoraui pristinae libertatis meae, quae mihi ante iudicatum est, et cum licentia eorum tes- tificaui in praesenti testimonio, quemadmodum meam haereditatem dare uoluissem, et sic dixi: Haec sunt no- mina illarum terrarum, quae dabo ad locum, qui dicitur Deorhyrst, pro me et Aethelmundo patre meo, si mihi contingat ut illic corpus meum requiescat; Todanhom, et aet Sture, Scraefleh et Cohhanleh, ea conditione, ut illa congregatio uota eorum faciat firma, sicut mihi promiserunt. Iterum dabo UuaerferSe . xi. ma- nentium Bremesgraefan et Feccanhom, ut habeat suum diem, et postea reddat ad Uuigorna ceastre. Uerum etiam do . xxx. manentium Under Ofre ad Gleauue- cestre. Et quando mihi contingat exitus diei mei, tunc

    a 3

    228 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.

    dabo Ciolburge matri meae, si diutius uiuit quam ego, terram . xliii. manentium aet Uuestmynster, et aet Stoce, ut habeat suam diem, et postea reddat ad Uueo- gernensem aecclesiam. Pro qua re ea uiuente ut ibi habeat protectionem et defensionem contra Beorclinga contentione; et si aliquis homo in aliqua contentione iuramentum ei decreuerit contra Berclingas, liberrima erit ad reddendum, cum recto consilio propinquorum meorum, qui mihi haereditatem donabant, et meo, quo ei dabo; et si non habeat patrocinium in ciuitate Uueo- gornensi, postea primum quaerat ad archiepiscopum in Cantia. Et si ibi non habeat, sit libera cum ruris et libris ad eligendum patrocinium, ubi placitum sibi fu- erit. Si aliter fiat, ut non opto, aliquis homo con- tendat contra libros meos uel haereditatem indigne, tunc habet Alduulfus episcopus in Liccetfelda istius cartulae comparem, et amici et necessarii mei et fidelis- simi alias, id est, Eadberht Eadgaring, et AeSelheah Esning, ad confirmationem huius rei. Rogo etiam AeSelric, pro amore omnipotentis dei, et praecipio et obsecro per omnes uirtutes coelorum, ut nullus homo hanc positionem crucis Christi, quae tantorum uirorum testimonio confirmata est, non praesumat minuere. Si ausus est aliquis confirmationem istam infringere, de leatur de laude dei, si non satisfactione emendauerit.

    *¡* Ego Coenuulf, rex Merciorum, hanc munifi- centiam signo sanctae crucis subscripsi. *¡* Ego AeSelheardus archiepiscopus Dorouernensis ciuitatis signum sanctae crucis subscripsi. *¡* Ego Alduulfus Licetfeldensis episcopus consensi. »¡* Ego Weren- berht episcopus consensi. *¡* Ego Denebyrht epi scopus consensi. *¡* Ego Wulfheard episcopus con sensi. *¡* Ego Eadwulfus episcopus consensi. »J< Ego Heaberht dux subscripsi. »J< Ego BeornoS dux subscripsi. »J< Ego Ciolward dux subscripsi. *¡* Ego Cynehelm dux subscripsi. »¡* Ego Wicga dux subscripsi. *¡* Ego Wigheard dux subscripsi. *¡*

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 229

    Ego Byrnuuald dux subscript. *¡* Ego Aldred dux conseusi et subscripsi.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.