Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CLXXXI. , S. 369
CLXXXI.
DENEBERHT, about 802.
»J< Saeculi namque lauentis tempora umbrae furi entes uelociter tranant, uarieque euentum status in cogitationes hominum conscendunt; ideo omnes firmas statutiones nostras litterarum serie confirmamus, ne posteris cadant ex memoria praecedentium decreta pa- trum; Graecorum ad hoc imbuti exemplis, qui quod scire uolunt, litteris tradunt, ne ex memoria lauetur. Estque nobis necesse praemeditandum in uagabundi temporibus saeculi, quomodo ad aeternam felicitatem peruenire ualeamus, quia cuncta quae uidentur fugitina sunt ac caduca, quae autem non uidentur perenniter sunt manentia. Qua de re ego Deneberhtus episcopus, ob honorem dei et reuerentiam hominum, donans do- nabo, cum consensu et testimonio totius uenerabilis familiae in Uuegerna ciuitate, Balthuno praesbitero, uiro bono et modesto, terram vi. manentium aet Bear- modes lea, ut habeat tamdiu uiuat, et post se uno haeredi, cui uellet, tribuat; post diem autem illius haeredis, sine dissensione aliqua haec terra ad Uueger- nensem iterum reddatur aecclesiam inde ante donata fuerat. In alio quoque loco . viili. manentium ubi solicoli suescunt appellare aet Collesburnan eodem Balthuno similiter donantes donamus, ut hanc etiam terram possideat, et postquam uiam patrum incedat, duobus post se haeredibus quibus uellet relinquat: ex- pleto autem cursu dierum illorum duorum haereduum, haec quoque terra ad ante memoratam aecclesiam red datur. Sciantque omnes qui hanc cartulam recitaue- runt ut non ego solus neque hanc donationem donaui, neque solus hoc decretum confirmaui, sed simul uni- uersa congregatio mecum Uuegernensis aecclesiae; quia praefatus ille sacerdos Balthun cams ac fidus amicus illi congregationi est, rectusque illius aeccle
220 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
siae alumnus. Pax augentibus et consentient ibus huic decreto, minuentibus uero uel contradicentibus disper- sio sit sempiterna, neque hic stabilités uitae, neque in futuro requies. Hii sunt testes huius donationis atque decreti.
*¡* Ego Deneberht episcopus, ad confirmationem sermonum istarum, signum sanctae crucis inpono.
*¡* Ego Uuigberht presbiter. *¡* Ego HeahferS diaconus.
*¡* Ego Eanuuald presbiter. *¡* Ego Ceorra dia conus.
*¡* Ego Aldberht presbiter. *¡¡> Ego Uuynhelm dia conus.
*¡* Ego HaSouuald presbiter. »J< Ego Bica diaconus. *¡* Ego Torhtuuald presbiter. *¡* Ego Tiba clericus. *¡* Ego Selheard presbiter. i¡¡* Ego Uulfheard cler icus.
*¡* Ego Torhtred presbiter. »J< Ego Uuighelm. *Jf Ego Herred presbiter. *Jf Ego Pleired. Ego HeahferS presbiter. *¡* Ego HaSouuald.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CLXXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/4d6e629a-37cd-4d03-aae2-a848825cba45/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success