Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XCI. , S. 259
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XCI. , S. 259


XCI.
UUILFRITH, 721—743.
»{< In nomine domini Ihesu! Terram quindecim cassatorum iuxta fluuium cui nomen est Cunuglae, ad metropolim Huicciorum, id est Uuegrinancaestir, per- tinentem, tertiam partem, hoc est quinque cassatos, Ego Uuilfrith episcopus diocesis Huicciorum, uiro non ignobili reuerentissimo comiti, cui nomen est Leppa, propter ueterem inter nos amicitiam, libentissime in possessionem donans concedo . Ita tamen, ut post terminum dierum eius et filiae suae, quae uocatur Beage, eadem agelli pars ad episcopalem sedem praefatae pa- rochiae cum suis sumtis iterum reddatur. Propter fir- mitatem huius conditionis,
EgoAethelbaldus,rexMerciorum,signum sanctae crucis inposui. *Jf Ego Uuilfrithus episcopus consensi et subscripsi subinsertis. *J* Ego Aethelric subscripsi. *J* Ego Aelbred consensi et subscripsi. »{< Ego Heardberht consensi et subscripsi. »{< Ego Leppa consentiendo subscribo .
110 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) XCI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AeviSaxonici/55aab24a-fd51-48e8-813b-15789e237c04/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success