Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CXL. , S. 319
CXL.
OFFA, Sept. 22d, 780.
»J< In nomine omnipotentis dei et domini nostri Ihesu Christi qui uiuit in saecula Amen! Ego Offa dei gratia concedente rex Mercensium simulque in circuitu na- tionum, sciens certe quod cuncta quae humanis conspi- ciuntur oculis transitoria esse, et quae conspici non possunt aeterna fieri, et quod cum his transitoriis ae- terna mercan posse. Ideoque pro mea meorumque propinquorum perpetua animae salute, dabo terram septies quinos tributariorum iugera continentem, ad monasterium quod nominatur Breodun, in prouincia Huuicciorum, et ad aecclesiam beati Petri principis apostolorum quae ibidem in loco sita est, quam Ea- nuulfus auus meus erexit ad laudem et gloriam dei uiuentis in saecula. Est autem rus praefatum in im. uillulis separatum; hoc est Teottingtun qui situs est iuxta riuulum quod nuncupatur Caerent . v . manen- tium; huic adiacet uiculus qui nominatur aet Uuas- sanburnan qui habet ab oriente uadum qui dicitur Geoluuaford, et ab occidente fontanum quod nomina tur Gytingbroc . X. cassatorum; tertius uiculus est in monte quem nominant incolae mons Huuicciorum aet Codesuuellan aeque x. mansionum ; et quartus uiculus hoc est NorStun x. manentiuin iuxta riuulum qui nuneupatur Tyrl. Ista ergo conditione firmiter at
170 CHARTAE ANCLOSAXONICAE.
que stabiliter conposita quatinus ad monasterium ante nominatum terra illa et ad praefatam aecclesiam sancti Petri in ius aecclesiasticae libertatis perdonabo, libe- rata sit ab omni exactione regum et principum ac sub- ditorum ipsorum, tam in agrorum donationibus uel ter- rarum positionibus, in omnipotentis dei nomine prae- cipimus, tamdiu fides Christiana in Brittannia perdurat sub dominio ac potestate parentillae meae atque cog- nationi rite per successionis haeredum iuste succe- dentium permaneat in perpetuum. Conscripta est au- tem haec donatio telluris a me et ab episcopo ac prin- cipibus meis quorum infra signa et nomina adnotabo, aet Bragentforda, anno incarnationis Christi dcc°lxxx°. indictione tertia, die quo passio sancti Mauricii a fideli- bus celebratur.
*j* Ego Offa dei dono rex hanc meam donationem signo sanctae crucis munio. »J< Ego CyneSryS dei gratia regina Merciorum huic donationi regis consensi. *¡* Ego Iohanberhtus archiepiscopus consensi. tiff Ego Eadberhtus episcopus consensi. Ego Ceoluulfus episcopus consensi. »J< Ego Tilherus episcopus con sensi. »J< Signum manus Brordan principis. »¡* Sig num manus Berhtuudi ducis. ^ Signum manus Ead- baldi principis. *¡* Signum manus Eadbaldi ducis.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CXL. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/6323edf3-3fb6-4ff9-9828-44bed4255b5e/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success