Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CIX. , S. 283
CIX.
DUNUUEALD, 762.
»{< In nomine domini nostri Ihesu Christi! Ego Dun- uuald minister, dum aduiueret, inclitae memoriae regis Aethelberti, nunc uero pecuniam illius pro animae eius salute ad limina apostolorum Romae cum aliis per- ferre desiderans, uillam unam post obitum meum, ni forsitan hoc prius me uiuente placeat peragendum, quae iam ad Quenegatum urbis Dorouernis in foro posita est, quam nunc Hringuuine tenet; quam idem mihi praefatus rex cum aliis terrulis iure proprio cum tributo illius possidendam, et cuicunque uoluerim tra- dendam, condonauit; hanc uidelicet ad aecclesiam prope positam beati Petri et Pauli, ubi scilicet corpus eiusdem domini mei regis Aethelberti requiescit, pro animae illius et salute mea, aeterna donatione cum tributo illius possidenda attribuo; et ut nulla esset imposterum de hac contentio, hoc ipsum in libello primae donationis meae faciendum descripsi. Et ideo nunc cum consensu uenerabilis archiepiscopi nostri
134 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
Bregouuini hunc libellum huiusce donationis meae de scribi feci et manu propria roboraui, et illum atque alios religiosos testes ut idipsum faciant adhibeo. Actum anno incarnationis Christi dcclxu".
»J< Ego Bregouuinus gratia dei archiepiscopus sig num sanctae crucis subscripsi. *¡* Ego Dunuuald praefatam donationem meam signo sanctae crucis ro boraui. *¡* Ego Baltheardus dux subscripsi. *¡* Ego Cyneheardus presbiter consensi et subscripsi. *¡* Ego Iambertus abbas testis subscripsi.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/639b69f7-a96c-4859-9561-84730f7125c8/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success