Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CCXXI. , S. 435
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CCXXI. , S. 435


CCXXI.
* AELFGÂR, 825.
»J< Christianis uniuersis per totam Merciam com- morantibus, Algarus miles, Alius Uorthangiae salutem! Intelligere uolo uos omnes, quod ego donaui deo, sancto Guthlaco, et speciali patri meo Syuuardo abbati Croy- landiae, et omnibus ibidem abbatibus post ipsum, et eorum monachis, manerium meum de Baston, cum
286 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
quatuor carucatis terrae arabilis, continentes in longi- tudine octo quarentenas, et octo quarentenas in lati- tudine; et xlv. acras prati; et mariscum continentem iu longitudine xvi. quarentenas, et vm. quarentenas in latitudine. Et aecclesiam uillae, et unum molen- dinum, et dimidium alterius molendini, et totam pis- cariam meam in aqua a praedicto molendino uersus occidentem. Haec mea donaría dedi praefato abbati Siuuardo et monachis ibidem deo seruientibus, in per- petuam elemosinam imperpetuum, ad sustentationem sui monasterii; quia, sicut saepe didici, insula sua nullius est ferax tritici.
»J< Hoc praesens cyrographum meum apud Legeces- triam, in praesencia domini mei Uuithlaphii regis Mer- ciorum, anno incarnationis domini dcccxxv. signo crucis stabiliter confirmaui. »Ji Ego Osmundus Lon don episcopus consensi. *¡* Ego Osbertus abbas Rapodii interfui. *¡* Ego Athelwinus dux audiui. *¡* Ego Suuithunus presbyter praesens fui »J<.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CCXXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AeviSaxonici/666de9a1-c6d3-4323-8874-4fe32b340dda/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success