Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. I. , S. 151
I.
AETHILBERHT OF KENT, April 28th, 604.1
«J<Regnante in perpetuum domino nostra Iesu Christo saluatore! Mense Aprilio, sub die iii i kl. Maias, indictione vii, Ego Aethilberhtus rex filio meo Eadbaldo admonitionem catholicae fidei optabi- lem. Nobis est aptum semper inquirere qualiter per loca sanctorum, pro animae remedio uel stabilitate salutis nostrae, aliquid de portione terrae nostrae in subsidiis seruorum dei, deuotissima uoluntate, debe- amus offerre. Ideoque tibi sancte Andrea, tuaeque ecclesiae quae est constituta in ciuitate Hrofibreui, ubi praeesse uidetur Iustus episcopus, trado aliquan- tulum telluris mei. Hic est terminus mei doni: fram suSgeate west, andlanges wealles, 0S norSlanan to strate ; ~) swa east fram strate oS doddinghyrnan, on- gean bradgeat. Siquis uero augere uoluerit hanc ipsam donacionem, augeat Uli dominus dies bonos. Et si praesumpserit minuere aut contradicere, in conspectu dei sit damnatus et sanctorum eius, hic et in aeterna saecula, nisi emendauerit ante eius transitum quod inique gessit contra christianitatem nostram. Hoc, cum consilio Laurencii episcopi et omnium principum meorum, signo sanctae crucis confirmaui, eosque iussi ut mecum idem facerent. Amen.
1 This charter is omitted in the Lists of Donations. I nevertheless see no reason to doubt its authenticity.
В
2 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) I. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/6710396b-a2c3-4b56-8e9a-5cd0a6ee3c0b/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success