useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  CVII.
Signature:  CVII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CVII. , S. 281
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CVII. , S. 281

    Graphics: 
    x

    CVII.

    * EADBERHT, July 25, 761.

    ft* In nomine regnantis inperpetuum domini nostri Ihesu Christi, ac cuncta mundi iura iusto moderamine regentis! Quamuis parua et exigua sunt quae pro admissis peccatis offerimus, tamen pius dominus et redemptor noster non quantitatem muneris sed deuo- tionem offerentium semper inspicit. Qua de re ego Eadbertus, dei dispensatione ab uniuersa prouincia Cantuariorum constitutus rex et princeps, cognoscens initium uitae et mortis, quia omni humano generi in- differens est uitae cursus et mortis, prouidens ubi cor- pusculum meum condi deberet, nihil melius arbitratus sum, nisi ibi sepulturae traderetur ubi iam pristino tempore parentes meos sepultos esse omnibus constat, hoc est in monasterio beati apostolorum principis Petri cui praeesse dinoscitur honorabilis abbas Iambertus: et quia infructuosus esse non debeo supradictae aecclesiae, pro aeterna redemptione animarum nostrarum, meae uidelicet atque clementissimi regis Aethelberti, et cor- porum sepultura, necnon et pro missarum solempniis exhibendis, ad augmentum uitae inibi famulantium Christo, terram aratrorum sex in australi parte uici antiqui qui appellatur Mundlingeham, sicut a regibus Cantiae tempore pristino, et a nobis usque hactenus, concessa et possessa est. Interdicens etiam mihi hanc terram meisque successoribus a praesenti die et tem pore, una cum consensu reuerentissimi archiepiscopi Bregouuini aliorumque seruorum dei, et principum me- orum, beatissimo clauigero regni coelestis eiusque sa- crae conuersationis familiae in perpetuo possidendum optuli, cum campis, siluis, pratis, pascuis, et cum omni tributo quod regibus daretur; ut liberam habeant potestatem possidendi, uel uendendi, uel etiam tra- dendi cuicumque uoluerint: terminos uero huius terrae

    k2

    132 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.

    ideo non scribimus quia undique ab incolis sine dubi- tationis scrupulocerti sunt: et unius carri introitum in silua quae appellatur Saenling. Quicunque uero se- quentium regum uel episcoporum, aut aliquis saeculari potestate fretus, haec nostrae donationis scripta in aliqua parte minuere, quod absit, uel irrita facere nisus fuerit, in primis iram dei incurrat, et a coetu omnium sanctorum segregetur, et sciat se praesumptionis suae ante tribunal Christi in die iudicii rationem esse red- diturum. Scripta autem est haec cartula donationis anno xxXvio regni nostri, die viii° Kalendarum Augusti in ciuitate Dorouerni. Testes uero ad confirmationem infra nominatos adhibui.

    *fa Ego Eadbertus rex hanc donationem meam uo- lens confirmare, propria manu signum sanctae crucis expressi. »J< Ego Bregouuinus archiepiscopus consen- si et subscripsi. *¡* Ego Iambertus abbas subscripsi. *jf Signum manus Bruni abbatis. *¡* Signum manus Escuuald presbiteri. *¡* Signum manus Esne comitis. f%* Signum manus Baldhardi. *¡* Signum manus Hearedi. i%* Signum Eadberti.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.