Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CVI. , S. 279
CVI.
* EADBERHT OF KENT, 761.
»{< Regnante in perpetuum domino nostro Ihesu Christo! Unicuique mortalium uitae suae terminus omnipotentis dei dispensatione incertus esse dinoscitur; uenit enim dominus ad uisitandum seruum suum in die qua non sperat, et hora qua non putat. Qua de re ego Eadbertus rex Cantiae, anno xxxvi0 regni nostri, una cum consensu et consilio archiepiscopi Breguuini et prin- cipum meorum, pro aeterna redemptione animae meae, aliquid ex his quae mihi idem ipse dominus et saluator noster, cunctorum bonorum largitor, tribuerit, statuens donare decreueram; id est, duarum nauium transuec- tionis censum, qui etiam iuris nostri erat in loco cuius uocabulum est ad Serrae, iuxta petitionem uenerabilis abbatissae Sigeburgae, eiusque sacrae conuersationis familiae, in monasterio Sancti Petri quod situm est in Insula Tenaet; sicut a regibus Merciorum Aethilbaldo uidelicet clementissimo et rege Offan longe ante con- cessum est tributum in loco cuius uocabulum est Lun- denuuic; alterius uero quod semper aedificatum est in monasterio eiusdem religiosae dei famulae omne tributum atque uectigal concedimus, quod etiam a thelonariis nostris iuste impetitur publicis in locis, qui appellantur Forduuic et Seorre. Hinc igitur prae- cipio et precor, in nomine omnipotentis dei, patriciis, ducibus, comitibus, theloneariis, actionariis, publicis dignitatibus, ut haec nostra concessio in dei dona- tione aeternaliter sit confirmata; ita ut nec mihi nec alicui successorum meorum regum siue principum, seu cuiuslibet conditionis dignitatibus, nefario temeritatis ausu, de supradicta donatione nostra aliquid fraudare uel minuerc liceat. Si autem contigerit, ut nauis ista rupta et confracta sit, uel nimia uetustate consumpta, siue etiam, quod absit, naufragio perdita, ut alia in loco
K
130 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
illius ad utilitatem ibidem deo seruientium famulorum Christi et famularum construatur; ad hanc uidelicet conditionem, ut quicquid in suis mercimoniis in di- uersis speciebus adquirere possint> nobis fideliter in- offense oflerre debeant, simul cum ipsa naui, ad locum qui appellatur Forduuic. Et quicunque de hac do natione nostra, quod etiam specialiter omnipotenti deo firmiter concessum est, aliquid nefario calliditatis ausu abstrahere uel minuere temptauerit, sciat se a consortio sanctorum omnium separatum, et cum dia bolo et angelis eius in perpetuum esse dampnandum; quoniam sanctum locum istum dehonestare conatus est, in quo primi apostolorum principis Petri inter- cessio orationibus assiduis et elemosinis floret pro omni populo christiano . Iccirco uiuens benedictione dei carebit, et moriens maledictioni debitae subiacebit, nisi digna satisfactione emendauerit, quod nuper stu- duit deprauare. Quicunque uero haec augendo cus- todierit, sit benedictus inperpetuum, et beatissimam uocem audire mereatur cum sanctis, Uenite benedicti patris mei.
»J< Ego Eadbertus rex hanc donationem a me factam propria manu signo sanctae crucis roboraui. »J< Ego Bregouuinus archiepiscopus ad petitionem Eadberti regis signum sanctae crucis expressi. »J< Signum ma- nus Iamberti abbatis. *Ц* Signum manus Daene ab- batis. *¡* Signum Bruni abbatis. *¡* Signum manus Baltheardi comitis. *¡* Signum Eathelhun principis. *¡* Signum manus Redfridi. 4< Signum manus Budda. *¡* Signum manus Eathelberti. *¡* Signum manus Eadda. Signum manus Egesasi. *¡* Signum ma nus Aldred.
CHARTAE ANGL0SAX0NICAE. 131
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/7d4dde94-a36e-4a87-93d2-c368911e4cae/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success