Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LXX. , S. 232
LXX.
« AETHILBALD, 719.
<%* Cum plerumque con tinge re soleat, pro incerta temporum uicissitudine, ut ea, quae multarum et fide- Hum personarum testimonio consilioque roborata fue- runt, per contumaciam plurimorum, et machinamenta simulations fraudulentae, et sine ulla consideratione rationis, in animarum suarum periculo dissipentur, nisi
1 Probably, "ea tamen conditione donabo illi, ut in omnibus rebus, notis," etc.
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 83
auctoritate literarum, et testimonio chirographorum in perpetuam memoriam fuerint consignata. Quapropter ego Aethilbaldus rex Merciorum, pro amore coelestis patriae, et pro redemptione animae meae, studendum esse prouidi, ut eam per bona opera liberam efficerem ab omni uinculo delictorum. Dum enim mihi omni- potens, per misericordiam clementiae suae absque ullo antecedente merito, sceptra regni largitus est, ideo libenter, ex eo, quod dedit, retribuo. Huius rei gratia hanc donationem meam me uiuente concedo, ut omnia monasteria et aecclesiae regni mei a publicis uectiga- libus, operibus et oneribus absoluantur, nisi in in- structione arcium uel pontium, quae nunquam ulli possunt laxari. Praeterea habeant famuli dei pro- priam libertatem in proficuo syluarum, in fructu agro- rum, in captura piscium: nec munuscula praebeant regi, uel principibus, nisi uoluntaria; sed liberi seruiant domino in contemplatione pacifica per totum regnum meum, usque in aeuum.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) LXX. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/7dbdcbd9-861b-40a3-b4e7-5447a4425f18/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success