Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CXLV. , S. 325
CXLV.
* OFFA OF MERCIA, 778—781.
*J* In nomine domini nostri Ihesu Christi, qui cuncta saecula iugiter pio moderamine regit! Constat ergo et incunctanter uerum esse patet omnia quae hic humanis cernuntur uisibus uana ac caduca transitoriaque fieri, atque ea quae hominum oculis uelantur semper mansura et sine fine stabiliter perdurare in saecula: unde et cer- tissime notum est ex auctoritate testimoniorum sacro- rum uoluminum, quod cum istis fugitiuis mundanis rebus sempiterna mercare possint coelestia regna. Qua- propter ego Offa, gratia gratuita dei patris concedente Merciorum rex, maiorum meorum imitans exemplum cogitaui ergo in corde meo quatenus ex his sceptris re- galibus mundanis regni perceptis a conditore ac lar- gitore omnium bonorum, aliquid quamuis minus dignum pro remedio animae meae et pro adipiscenda premia polorum in usus monasticae liberalitatis aecclesiis do
17G CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
narem. Ideoque ego et Aldredus subregulus Huicci- orum in commune pro domino omnipotenti et pro ae- terna salute animae nostrae, terram bis quinas man siones habentem, id est uicumqui nominatur aetGeate ad monasterium quod proprie nuncupatur aet Wio- gorna ceastre et ad aecclesiam beatae Mariae matris domini quae ibi fundata est, libenter in aeclesias- ticam possessionem donantes concedimus, eadem per omnia libertatis ditione in eiusdem aecclesiae iure per- manendam, qua eandem aecclesiam AeSilbaldus rex auo meo Eanulfo conscripsit; id est ut in omnibus causis magnis et modicis libera et inconcussa per- maneat usque in saeculum, tamdiu fides Christiana inter Anglos in Brittania maneat soluta sit ab omni ui regum et principum et subditorum ipsorum in summo dei nomine praecipimus. Ut haec munificentia nostra pro Christo concessa eo firmiore stabilimento perpetualiter permaneat, testium et consentientium episcoporum abbatum ac principum nostrorum signa et nomina in hac cartula testimonii infra perscripta adnotare curauimus.
*¡* Ego Offa domino concedente rex Merciorum, huic donationi nostrae, pro maiore firmitate, uexillum crucis Christi propria manu inpressi. »J< Ego Aldre dus dei dono subregulus Huuicciorum, hanc donatio- nem nostram muniens, signum salutiferae crucis cunc- tis gentibus inpono. »J< Ego Eadberhtus Christo do mino concedente episcopus, his dictis consensi et sub- scripsi. »J< Ego Berhthunus deo et patre donante praesul, his statutis consensi et subscripsi. »J< Ego Ceolulfus gratia dei permitiente antistes, his rebus con sensi. *¡* Ego Tilherus praedestinatione dante sa- cerdos, his causis consensi. ii¡* Ego Aldberhtus do mino tribuente aecclesiae pontifex, his donis consensi et subscripsi. ii¡* Signum manus Botuuini abbatis. *¡i Signum manus Folcberhti abbatis. »¡* Signum manus Brordani principis. *¡* Signum manus Berht
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 177
uualdi principis. tg< Signum manus Esne principis. »{< Signum manus Eadbaldi principis. *J* Signum ma nus Eadbaldi principis. *Jf Signum manus Brordan praefecti.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CXLV. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/962d1b1a-aff5-4203-9175-8ebc16862363/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success