Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CCV. , S. 408
CCV.
COENUULF, 814.
»¡* In nomine sancti saluatoris dei et domini nostri Ihesu Christi, regnante ac gubernante eodem domino Ihesu simulque spiritu sancto gubernacula in imis et in arduis disponendo ubique regit! Licet sermo sapi- entium consiliumque prudentium stabilis permaneat, tamen ob incertitudine temporalium rerum, diuinis nu- minibus muniendo, perscrutando, pro ignotis et incertis euentis, stabilienda roborandaque in deo uiuo et uero
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 259
sunt. Quapropter ego Coenulfus gratia dei rex Mer- ciorum, uiro uenerando in Christi charitate summo pontificalis apice decorato, Uulfredo archiepiscopo dabo et concedo aliquam partem terrae iuris mei, quae mihi largitor omnium bonorum deus donare dignatus est, pro intimo caritatis affectu, ut apostolus ait, hilarem enim datorem diligit deus. Et hoc est in loco qui dicitur Binnanea, circiter xxx.iugera, inter duos riuos gremiales fluminis quod dicitur Stur. Et haec terra libera permaneat in perpetuam possessionem aecclesiae Christi. Quod si quisque huic largitioni contradixerit, contradicat ei deus, et denegat ingressum coelestis uitae. Actum est hoc anno dominicae incarnationis dccc.xiiii°. Indict. vi. his testibus consentientibus at- que confirmantibus, quorum nomina nota sunt.
»J< Ego Coenuulf gratia dei rex Merciorum hanc donationis confirmationem signo crucis Christi ro bo rani.
»J< Ego Uulfred archiepiscopus consensi et sub- scripsi.
*¡* Ego Denebyrht episcopus consensi et subscripsi. «Ji Ego Uulfhard episcopus consensi et subscripsi. »J< Signum manus Eadberhti ducis. »J< Signum manus Ealhheardi ducis. »J< Signum manus Ceoluulfi ducis.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CCV. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/96ccdfaa-334a-4bda-a041-698b5ced22ff/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success