Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LXXVI. , S. 241
Current repository:
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LXXVI. , S. 241


LXXVI.
* AETHILHEARD OF WESSEX, 729.
»{ < Ego Aethilhardus rex Uuestsaxona, simulque re- gina Frithogitha terrae partem quae appellatur Poholt, id est sexaginta manentium, cum consensu nostrorum episcoporum Danielis ac Fortheres, optimatumque, pro redemptione animarum nostrarum, in possessionem stabilem familiae, quae in monasterio Glastingaburi sub religioso abbate Hemgislo fideli deo famulatur obse- quio, liberali confirmamus munificentia; ita ut ex hoc inconuulso iure praefata possessio ipsius monasterii usibus mancipetur; unde ad amplioris adstipulationis documentum subscriptionem contestationibus hanc ipsam roborare decreuimus donationem, hocque ipsum idoneorum quoque testium solenni subrogata adstipu- latione1 firmari curauimus. Qua propter si quis quo- uis deinceps tempore, tirannica fretus insolentia, sub qualibet occasione, interrumpere atque in irritum de- ducere insolubile placiti istius testamentum nisus fuerit, sit a consortio piorum ultimi examinis uenti- labro dispertitus, rapaciumque collegio combinatus uiolentiae suae poenas luat. Si quis uero beniuola po- tius praeditus intentione haec probare ac defendere studuerit, uideat bona dum in terra uiuentium. Hu- ius donationis cartula conscripta ac promulgata est anno ab incarnatione Christi dccxxix. sub praesentia
1 MS. a titulatione.
92 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
regis Aethilhardi uenerandorumque antistitum Danielis atque Fortheris, optimatumque quorum nomina infra cum propriis indita subscriptionibus in loco, qui appellatur Pencrik, euidentioris indicii documentum praestant.
*J* Ego Aethilhardus rex propriae manus sub- scriptione hanc donationem ratam fieri decerno. *Jf Ego Frithogitha regina consensi et subscripsi. »{< Ego Beornfrithus abbas consensi et subscripsi. »{< Ego Daniel, plebis dei famulus, hanc donationem canonice confirmaui. *J* Ego Fortherus episcopus confirmans subscripsi: et omnes principes consense- runt et confirmauerunt. Sunt autem territoria istius agelli praefati, etc.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) LXXVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AeviSaxonici/9aff733b-3972-4720-ab00-613e379381bb/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success